CAPUT PRIMUM.
1. Responsum est jam libro tuo tertio; respondeatur et quarto: aderit Dominus, ut non solum veritas, sed etiam charitas tibi exhibeatur a nobis. Quae duo quisquis tenuerit, nec fatuus, nec invidus erit. De quibus vitiis in principio memorati tui libri multa dixisti. Nam et error veritate, et livor charitate pellendus est. In hac autem tua disputatione cum de stultitia loquereris, dicens «eam matrem esse omnium vitiorum,» adhibuisti testimonium de Scriptura, ubi legitur, Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat (Sap. VII, 28). Quaere itaque diligenter, utrum habitare cum sapientia puerilis vanitas possit, per quam necesse est ex infantia parvulus transeat, qui tamen transit: et considera qui primus fructus nascatur de radice quam laudas; et quanta in contrarium mutatione opus habeat ut diligatur a Deo, qui nisi eum qui habitat cum sapientia neminem diligit; in praedestinatis utique parvulis quod odit absumens, ut etiam ipsos a vanitate liberatos cum sapientia diligat habitantes: quos certe si ab ubere raptos abstulerit ultimus dies , miror si audes dicere habitaturos cum sapientia praeter regnum Dei, quo eos «bonum,» secundum te, «inviolatae inculpataeque naturae» non permittit accedere, nisi veri Salvatoris gratia redemptos liberet a falsi insipientia laudatoris. Ut omittam natura fatuos, multo amplius lugendos Scriptura teste quam mortuos (Eccli. XXII, 13). Quos quidem et ab isto tanto malo potest Dei gratia per sanguinem Mediatoris eruere: sed unde potuerunt in tantum malum ruere, si divino judicio nulla origini debetur poena vitiatae?
2. Ecce merito reprehendisti eos et graviter, «qui vel supersederunt scienda cognoscere, vel non formidant ignorata culpare.» Numquid hoc de his qui excordes nati sunt, potes dicere? Nec tamen eis sub Deo justo unde id accidere potuerit inventurus es, si nulla ex parentibus trahuntur merita filiorum. «Sed invidendo tibi, in quadam meridie compertae veritatis sine obumbramento ignorationis,» ut loqueris, «insanimus.» Itane vero tanta in parvulis mala, tu qui non invides, non vides? Bonus est Deus, justus est Deus: extranea prorsus mali est nulla natura, quae nostrae naturae secundum Manichaeos credatur admixta: unde sunt, non dico in moribus, sed in ipsis ingeniis cum quibus nascuntur tanta hominum mala, si non est humana origo vitiata, non est massa damnata? Quid, quod homo fatuitatis expers et ab invidiae stimulis alienus, ipsam sic describis invidiam, ut in tua descriptione hoc vitium et peccatum appareat et poena peccati? Annon est peccatum diabolicum invidia? annon est poena peccati, quae «protinus ipsum de quo oritur vexat auctorem?» Haec verba tua sunt: et tamen diuturna loquacitate visus tibi es acutissime disputasse, «unum idemque vitium peccatum poenamque peccati esse non posse.» Sed forte quia invidus non es, vix tandem invidiam in alio libro videre potuisti de qua haec diceres, et tibi pro me quia mihi non invides contradiceres.