CAPUT XVIII.

34. Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod «conjuges sine corporum calore generaverint:» nec puto quod «hominem Deus non fecerit, aut diabolo fecerit, aut diabolus fecerit;» quia nec ipsi parentes possunt hominem facere, sed ex parentibus  Deus: cujus potestati nec se ipsum diabolus subtrahit; quanto minus naturam humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subjecit? Quae cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen quantumlibet eum accusare videaris, diaboli adjutor esse convinceris: qui omnes parvulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per Christum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse defendis. Ego autem secundum sanam fidem, «ex eadem concupiscentiae voluptate concretum etiam Isaac» dico, ex qua et homines caeteri, uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo. «Peccatorum quoque genitalibus manum divinae providentiae interesse» non nego. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1); et nihil inquinatum in eam incurrit (Id. VII, 25): et ideo etiam de immundis et contaminatis, quae voluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens. Nec opus est ut anfractibus longis, ea quae concedo, mihi probare coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi Baptismatis Christi signo circumcisus die octavo fuisset, perisset anima ejus de populo suo (Gen. XVII, 14). Explica, si potes, tanta poena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo Sacramento liberaretur. Emortuam vulvam Sarrae ad emissionem seminis, et emortuum corpus Abrahae ad generandum sicut juvenes generant, Deum vivificasse, negari non potest, ut proles de illa parentum nasceretur aetate: sed Isaac quantum ad propria peccata, etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut anima ejus de populo suo periret, nisi circumcisio subveniret? Noli evagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum, simplex, necessariumque responde.

35. Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde agimus, et longum et supervacaneum est disputare: tamen interponis ubi ait, Et quomodo judicabit Deus mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judicor (Rom. III, 6, 7)? Ac deinde subjungis, «Per haec sua verba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem judicandi, si modum non tenuit imperandi.» Si ergo sicut putas, «ad hoc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia praecepisse, ut miserendi sibi materiam praepararet: et per hanc apostolicam sententiam,» sicut existimas, «demonstratur, propterea recte judicari homines, quia praecepta possibilia non fecerunt; injuste autem judicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia juberentur:» quid de Isaac dicturus es, cui quidquam nec possibile, nec impossibile est imperatum; et tamen perditionis animae suae poena feriretur, si octavo die non circumcideretur? An vero nec sic tandem respicis, illud primitus in paradiso datum possibile ac facile fuisse praeceptum, quo contempto atque violato, omnes ex uno homine,  tanquam in massa originis commune illud habere peccatum; et hinc esse jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium (Eccli. XL, 1)? Et quoniam ex ista in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur in Christo; propterea signum ejusdem regenerationis Isaac nisi accepisset, perisset: nec immerito perisset, quia ex hac vita, quo per generationem damnatam damnatus intraverat, sine signo regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram. Bonus est Deus, justus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis  meritis damnare, quia justus est. Nullum meritum malum octo dierum infans de propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si ex origine non trahebat?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal