CAPUT XIX.

36. Perge ad caetera, et vanis vaniora contexe: non Scripturarum sanctarum eloquia quae commemoras, dico, sed ex his quae conficere niteris. Quandoquidem dicis, «Ex hoc intelligi debere perfectam ignorantiam justitiam nominari, quia dixit Deus ad Abimelech, qui cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena, Et ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc (Gen. XX, 6). Et ideo nascentium statum, generantium voluntate non laedi: quia etsi mala esset,» inquis, «tamen ad illorum nullo genere scientiam perveniret.» Cur ergo eos non nominas justos, si perfecta ignorantia justitiae nomine nuncupanda est? Nihil est namque perfectius ignorantia parvulorum: nihil ergo vocetur et justius. Ubi est quod superius asserendum putasti, «Nec justos nasci parvulos, nec injustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam innocentiae dote locupletem?» An non verba tua sunt, ubi dicis: «Homo igitur innocentia quidem plenus, sed virtutis capax nascitur, aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus?» Numquid virtutem dicturus es non esse justitiam? Quomodo igitur infans nondum plenus est virtute, sed capax, cum plenus sit ignorantia, quam dicis esse justitiam; nisi virtutem neges esse justitiam? Itane nondum evigilabis hac absurditate percussus, et te hoc dixisse poenitebit? Nam Domini verba vigilant, sed tu dormis. Neque enim ait regi, Sciebam quia cor habes justum; aut, quia cor habes mundum: cum scriptum sit, Beati qui mundo sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Tu autem istum Abimelech ad peccatoris  proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in corde mundo fecisti hoc. Non omnia, vel quaecumque alia; sed hoc, in quo adulterii conscientiam non habebat.

37. Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire . Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est, Concluserat Deus aforis omnem vulvam  in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae (Gen. XX, 18). Hanc enim conclusionem sic vis intelligi, tanquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta: cum magis indicetur his verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impregnanda concumbere femina, aut parere impraegnata non posset: et non attendisti, homo qui non vis judicio divino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamvis nec ipse adulterino corde peccaverit, et Deus quantulumcumque peccatum ejus in mulieribus ad eum pertinentibus vindicaret. Vides contagionem transire peccati de viro in feminas, quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo judiciorum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33); et garrire desine contra originalis secreta peccati.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal