CAPUT V.

35. Sed alia rursus mea verba proponis, et copiosissime disputas: Quoniam ex imparibus bonis compositi sumus, animum corpori debere dominari: quorum alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commemoras esse commune. Et ideo id quod est melius, id est, animum virtute praeditum dicis et membris corporis bene et cupiditatibus imperare . Nec consideras quod cupiditatibus non sic imperatur ut membris. Cupiditates enim malae sunt, quas ratione frenamus, contra quas mente pugnamus: membra vero bona sunt, quae voluntatis movemus arbitrio, exceptis genitalibus, quamvis et ipsa ex Dei opere bona sint. Quae ideo pudenda dicuntur, quia plus in eis movendis potestatis habet libido, quam ratio: quae tamen  non sinimus perpetrare quo provocat ipsa commotio, cum membra caetera facili teneamus imperio. Quando autem male utitur homo membris bonis, nisi quando consentit eis quae in nobis habitant cupiditatibus malis? In quibus libido prae caeteris turpis est, cui nisi resistatur, horrenda immunda committit. Quo malo bene non utitur, nisi sola pudicitia conjugalis. Haec autem libido ideo malum non est in belluis, quoniam  non repugnat rationi, qua carent. Cur autem non creditis, hominibus in paradiso constitutis ante peccatum divinitus potuisse concedi, ut tranquilla motione et conjunctione vel commixtione membrorum sine ulla libidine filios procrearent; aut in eis saltem libido talis esset, cujus motus nec praecederet, nec excederet voluntatem? An vobis libido parum est quia placet, nisi et talis placeat, quae nolentes etiam repugnantesque sollicitet? De qua Pelagiani quidem etiam litibus gloriantur, tanquam de aliquo bono: sed eam sancti gemitibus confitentur, ut liberentur a malo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal