CAPUT IV.

34. Non autem dixi, quod interpositis aliis ex libro meo verbis me dixisse dixisti, Ideo filios esse sub diaboli potestate, quia de corporum commixtione nascuntur. Aliud est enim dicere, qui  de corporum commixtione nascuntur: aliud, quia de corporum commixtione nascuntur. Non autem ibi causa mali est, quia de corporum commixtione nascuntur: neque enim etiamsi natura humana primorum hominum peccato vitiata non esset, possent filii nisi de corporum commixtione generari. Sed ideo sub diabolo  sunt, qui de corporum commixtione nascuntur, antequam per spiritum renascantur; quia per illam nascuntur concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et adversum se cogit concupiscere spiritum (Galat. V, 17). Quae pugna boni et mali nulla esset, si nemo peccasset. Sicut autem ante hominis iniquitatem nulla erat, ita post infirmitatem  nulla erit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal