CAPUT VIII.
10. Conclusio. Audistis Patrem quid dixerit de Filio, audistis Filium quid de Patre dixerit vel de se. Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8). Diximus de Patre et Filio quod potuimus, et quantum potuimus, si tamen aliquid digne potuimus. De Spiritu sancto tacuimus, sed non eum separavimus; quidquid enim de Patre et Filio diximus, etiam de Spiritu sancto diximus. Est enim in illis et cum illis aequalis et unus, non minor, aut tertius deus. Quid aliud dicam fatigatis fatigatus? Qui Spiritum sanctum a Patre et Filio aeternitate et substantia vel communione separat, et qui negat Spiritum sanctum non esse Patris et Filii, plenus est spiritu immundo, vacuus Spiritu sancto. Ideo enim Deus dicitur charitas (I Joan. IV, 8), quia non partibus dividit unitatem, sed ineffabiliter coagulat Trinitatem. Ipsa est enim Trinitas unus Deus, turris fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4), qui in se credentes custodit in saecula saeculorum. Amen.