ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM SERMONEM.

Tractatum adversus quinque Haereses, quem Erasmus hominis eruditi quidem, et arguti et facundi esse censuerat, non tamen Augustini, nisi forte, ait, juvenis scripsit, Augustino sine cunctatione adjudicant Lovanienses et Bellarminus, aliique auctoritate Bedae, qui ex capite ejusdem tractatus quarto et quinto citat quaedam in caput primum Epistolae Pauli ad Romanos. Ea de facto verba nomine Augustini citata reperiuntur non solum in vulgata Bedae collectione illa auctiore, quae verius est Flori Lugdunensis; sed etiam in altera certa Bedae, quae penes nos est brevior in Paulum collectio, nondum typis edita. Verum sermo iste dictus eo tempore deprehenditur, quo Africa tenebatur Arianorum dominatu, quando jam orthodoxis pastoribus, aliis exsilio seu fuga, aliis morte sublatis, haeretici Catholicos et concertationibus sollicitabant, et largitionibus pecuniave corrumpere tentabant. In capite 6, Ubi estis, inquit, fontes lacrymarum? Quibus agricolis loquor? Alii sunt mortui, alii fugati. Et cap. 7, Adversatur (Arianus), clamat, litigat, pugnat, turbas congregat, contra Christum dimicat. Ille sanguinem fudit, ut redimat; iste pecuniam spargit, ut perimat. Similia leguntur in sermone 2 ad Catechumenos, n. 24, et sermone de Tempore barbarico, n. 10; quae tomo sexto, in tempus Vandalicae persecutionis post Augustini mortem excitatae convenire observavimus. Praeterea dictio nec satis accurata, nec tam seria est, quam solet esse Augustini. Exempli gratia, in cap. 3, Deo Patri ad gignendum Filium conjugis vice fuisse bonam voluntatem docet. Ad haec quod Augustinus in Donatistas scripsit, id auctor in Arianos torquet, cap. 6: Quare litigamus? Si una nobis est haereditas, simul possideamus, fratres sumus, etc. Credimus itaque Bedam hic, quemadmodum et in subdititia Collatione cum Pascentio, quam in secundi tomi appendicem rejecimus, deceptum esse errore veterum codicum qui hunc tractatum Augustino assignant. Hujus libri mentionem facit Hincmarus, lib. de non trina Deitate, et quia praeconceptae illius opinioni valde incommoda erant haec capitis 7: Gratias tibi, vera et una Trinitas, una et trina Veritas, trina et una Unitas, ibi multis contendit, a pagina scilicet 450 ad 464, ea a falsario et impostore aliquo fuisse immissa. In Indice Possidii notatum dicit Bellarminus, in eo videlicet, quem interpolatum edidit Joannes Ulimmerius: nusquam vero in caeteris, tum editis, tum scriptis, quae videre nobis licuit, Possidiani Indicis exemplaribus invenitur. Recognovimus Tractatum et emendavimus ad codices Vaticanos decem, ad Germanensem unum, ad Michaelinum, ad Remigianum, ad Ebrulphensem, ad Arnulphensem, ad Cisterciensem, ad Fossatensem, ad Colbertinum, ad codicem V. C. domini de Maran Tolosatis, ad Turonensem S. Gatiani, et ad alium Ecclesiae Lugdunensis codicem, in quibus inscribitur Libellus adversus quinque haereses, sive contra quinque hostium genera; quia nempe est contra Paganos, Judaeos, Manichaeos, Sabellianos et Arianos.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal