CAPUT PRIMUM.

1. Quinque genera hostium. Debitor sum, fateor, non necessitate cogente, sed, quod est vehementius, charitate. Non tam ad compellendum potest esse molestus exactor, quam ad reddendum  devotus est debitor. Sed ut impleam quod promisi, adjuvate me sanctis orationibus vestris, ut Deus omnipotens det gratiam sermonibus meis, et satisfaciam piis mentibus et auribus vestris. Si meminisse dignamini qui in tempore adfuistis, quinque hostium genera esse diximus: contra quae expugnanda inducias postulavimus, ut necessaria arma praeparare possemus. Promissus dies illuxit, nos quoque impigre ad certamen Domino adjuvante processimus. Adjutorium nostrum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8). Donabit certanti victoriam, qui certandi dedit audaciam. Non nos hostium turba, non nos bellantium revocet forma, non quasi vitrea, fulgentia terreant arma . Goliam magnum, robustum, armis terribilibus, ingentique turba munitum , David solus, puer parvus atque inermis, uno lapidis ictu prostravit, totaque Allophylorum castra turbavit atque fugavit (I Reg. XVII, 49). Quid autem aliud petra contra Goliam manu David missa, nisi Christum contra diabolum ex semine David venturum significavit?

2. Aggrediamur jam, et errorum quae diximus quinque genera proponamus. Pagani dicunt, Quid est quod nos exhorretis atque abjicitis tanquam multos colentes deos? Ecce et vos Deum, quem praedicatis colendum, filium habere dicitis, eumque sine alterius commixtione sexus natum esse confingitis. Judaei dicunt, Quomodo unum colitis Deum, quando et hominem quem patres nostri crucifixerunt Dominum  dicentes, hominibus extorquetis ut tanquam Filium Dei vobiscum venerentur et colant? Manichaei dicunt phantasma esse, quod dicitur Dominum Christum femineo potuisse nasci ex utero. Non enim dignum est, inquiunt, ut tanta majestas per sordes et squalores feminae transisse credatur. Sabelliani, iidem Patripassiani, dicunt, Unus est Deus Pater et Filius; quoniam qui Pater, ipse est et Filius. Nam si aliter dixerimus, dicemur multicolae. Ariani dicunt, Alius est Pater, alius est Filius, sed minor est Filius. Quomodo enim fieri potest, ut genitori genitus existat aequalis?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal