CAPUT VI.
8. Contra Arianos. Vellem adhuc Manichaeum persequi, sed infestum patior Arianum, qui confidit in virtute sua, et gloriatur in potentia sua (Psal. XLVIII, 7). Jam quidem cum aliis responderemus, nec ipsi tacuimus: sed etiam nunc servato ipsius ordine, videamus quae spicula jaciat. Nullius terreat persona potentis: Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Vides quotidie fenum crescere, vides florere, quid expavescis? Tales fructus deserta germinat terra. Agricolas non accuso, sed quaero. Ubi modo estis , o boni agricolae? Quid agitis? quare vacatis? Videtis quot malis ista plena sit terra: hinc spinae, hinc tribuli, hinc fenum surgit. Spinas incendite, tribulos eradicate, fenum secate, bona semina spargite, non vos terreat hiems: et si abundat iniquitas, tamen vestra ferveat charitas. Serite hieme, quod metatis aestate. Sed quibus dico? Ubi estis fontes lacrymarum? Quibus agricolis loquor? Alii sunt mortui, alii fugati: terra tradita est in manus impii (Job IX, 24), tribulatio et necessitas invenerunt nos. Domine, da nobis auxilium de tribulatione, ut salus hominis non sit vana, sed vera (Psal. LIX, 13) Quid dicis, Ariane? Interroganti quaeso respondeas. Nolo despicias parvulum, non te grandis forma juvat, non magna protegunt arma, unius lapidis ictus frontem penetrat galeatam (I Reg. XVII, 49). Dic mihi ergo quod te interrogo: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Credo, inquit. Credis in Jesum Christum Filium ejus Dominum nostrum? Credo, inquit. Credis Deum et hominem Jesum Christum natum de Spiritu sancto ex virgine Maria? Credo, inquit. Bene facis. Adhuc interrogo: Sicut Pater Deus est, ita et Filius Deus est? Ita. Alius est Pater, Alius Filius? Et maxime. Aequalis est Patri Filius? Aequalis, inquit. Quid restat? Ecce ad omnia quae interrogavi, respondit. In eo quod credere se dicit Deum Patrem et Deum Filium, contrarius est mecum Pagano. In eo quod credit Christum Deum et hominem natum de Spiritu sancto ex virgine Maria, mecum est contra Judaeum et Manichaeum. In eo quod credit alium esse Patrem, alium Filium, mecum est contra Sabellianum. Age, si mecum es in omnibus, quare litigamus? Si una nobis est haereditas, simul possideamus; fratres sumus: Ecce quam bonum et jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Quare est nova fabrica ante murum? Simul ad custodiam nostrae haereditatis in vigilemus. Haereditas nostra praeclara est nobis (Psal. XV, 6). Habemus invidos, habemus inimicos: et ipsi possidere volunt, non nobiscum, sed contra nos. Nemo sibi usurpet aliquid: haereditas ista sic est nobis dimissa, ut indivisa possideatur, non partibus dissipetur. Simul fructum colligamus, ne dividendo perdamus. Paupertas sollicitum me facit; rogo te, noli foras praeter me colligere, ne incipias spargere. Qui enim mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Quasi oblitus sum, cum quo agebam; sed non sum oblitus, interrogo Arianum, quem desidero esse catholicum. Dicit aliquis: Ad omnia quae voluisti respondit, in responsionibus illius nihil invenitur adversum: quid amplius quaeris? Exspecta, frater, noli facile judicare, habeo adhuc quod interrogem: noli cito te illi committere, responsio claret, virus latet. Quid dixisti, frater? Aequalis est Patri Filius? Aequalis, inquis. Eia modo vigila, modo manifestabitur quod latebat. Quomodo dicis aequalem Patri Filium? operatione, an origine? potestate, an aeternitate? an forte in utroque? Absit, inquis. Operatione et potestate aequalis est, non aeternitate: quomodo enim fieri potest, ut genitus sit aequalis ingenito? En adest ille qui mecum quasi cohaeres ambulabat, dolus apparuit qui latebat. Mecum possidere putabatur, vult dividere: sed non permitto; prorsus resisto. Leges habent ut testatoris voluntati in omnibus pareatur: si quis contra voluntatem testatoris facere voluerit, careat haereditate. Sed silent leges inter arma (Cicero pro Milone, n. 40)? Non prorsus: ad hoc laboratur, ad hoc pugnatur, ut legibus serviatur. Testamentum profero, verba testatoris recito: si est quod dividatur, ibi invenio: si non est quod dividatur, de ipso testamento tibi resisto. Audi quid habet testamentum: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Haec est haereditas. Et quis est ipse testator? Lege Testamentum, et invenies. Cum propheta de Domino loqueretur, ait; Magnificabitur usque ad terminos orbis terrae, et erit ipse pax (Michaeae V, 4, 5). Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus (Luc. II, 14); non divisoribus sanctae unitatis, sed hominibus bonae voluntatis. Ipse est haereditas, ipse est testator, ipsum quaeris dividere. Quid partiris unum? Si unum diviseris, integrum nihil habebis. O ariana haeresis, crudelis et impia meretrix, erubesce judicante Salomone. Meretrix, ne unum vivum, ne undecumque conceptum, jamque partum perderet, non permisit dividi filium suum; et tu dividis Dominum Deum tuum? Illa etsi meretrix, tamen pia, quia mater; tu et meretrix et impia, quia non mater, quod paris praefocas, quod non paris congregas. Quomodo alienum lactas, quae tuum necas? Viscera tua duruerunt, illius tremuerunt. Quid dixit? Date illi puerum, et nolite dividere eum (III Reg. III, 27): Filius meus est; sed melius apud illam integrum gaudeo vivum, quam divisum lugeam mortuum. Filius meus est, inquit; sed quid prodero mater puero, si vitam quam non confero, aufero? volo illius crudelis a parvulo repellere ubera, sed magis cogor judicis timere machaeram. Date illi filium meum: meus est natus; sed migret ad illam totus, apud me maneat affectus. Date illi puerum totum, non auferatur vita membrorum: non dividatur integritas, mihi non eripitur pietas. Quid dixit, Date illi puerum et nolite dividere eum? Ecce et ego dico, totum posside, et noli dividere Deum. Non, inquit; sed si vis habere pacem sine praejudicio, divide haereditatem. Et quomodo habeo dividere? Pater major est, Filius minor? O partes! o justitia! o aequalitas ! Una pars major est, alia minor. Non consentio, non facio partem; quia non divido pacem. Si enim fracta fuerit pax, jam non erit pax. Sed quomodo apud te pax illibata esse potest, apud quem fides integra non est? Unde, quia mecum non vis possidere, et pacem vis dividere, haereditatem non potes obtinere. Postremo si more tuo non paci, sed perfidiae studes, vade, interpella judicem, videamus quid tibi dicturus est. Habes judicem ordinarium, nolo mihi adducas ex diversis partibus alias atque alias potestates. Non mihi armiger, sed legifer necessarius est. Et ubi, inquis, istum invenio? Ubi autem eum non invenies? Audi prophetam dicentem: Dominus judex noster, Dominus legifer noster. Nec contemnendum judicem putes; audi quid sequitur: Dominus rex noster, Dominus ipse salvabit nos (Isai. XXXIII, 22). Ecce habes judicem. Si parum est, et rex noster ante te est. Sic est in coelo, ut non deserat terram. Coelum, inquit, et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Et nobiscum est, et cum Patre est: quia nec Patrem dimisit, cum ad nos descendit; nec nos deseruit, cum ad Patrem ascendit. Ipsum interpella, ipsi dic: Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Audi responsum divinum, audi judicem justum; audi pacem, fugientem litem: quid ait? Amice, quis me constituit judicem aut divisorem inter vos (Luc. XII, 13, 14)? Vis dividere pacem, et quaeris habere judicem pacem? Judex tuus nolo esse; ego pax sum, litigare non novi; consentientibus assideo, litigantes fugio. Si tu cum esses inimicus Patri meo, reconciliavi te per me, quomodo ergo a Patre meo separabis me? Ego cum esses longe, veni ut reducerem te: cum inter montes et silvas errares, quaesivi te: inter lapides et ligna inveni te: in lapidibus offendebas, ipsis adhaerebas, quia ligna et lapides adorabas. Et ne luporum ferarumque avido ore laniareris, collegi te, humeris meis portavi te, patri meo reddidi te, laboravi, sudavi, caput meum spinis supposui, manus meas clavis objeci, lancea latus meum aperuit: tot non dicam injuriis, sed et asperitatibus laceratus sum: sanguinem meum fudi, animam meam posui, ut mihi conjungerem te, et tu dividis me? Audi quid respondeatur discipulo, qui Filium noverat, et Patrem quaerebat. Ait Philippus Domino: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Numquid non et ipse Filium separabat a Patre? Jam te, inquit, novimus, sed Patrem tuum non novimus. Et quid vis? Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ad eum. Si vis, Ariane, audire, errasti cum Apostolo, redi cum Apostolo: sit illius objurgatio etiam tua curatio. Quid ait Dominus? Tanto tempore, inquit, vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, ego veni Patri meo te applicare, tu noli me separare: quid quaeris quasi alterum praeter me? Qui me vidit, vidit et Patrem. Tanta in nobis est unitas, tanta similitudo, tanta charitas, ut ego in Patre sim, et Pater in me. Sentio, Sabelliane, quid mussitas, aut in Ariano me concludere, aut ab Ariano avocare festinas. Sed in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; non trium, sed unius Dei; cum illi respondeo, te non praetereo. Quid dixit Dominus? Qui me vidit, vidit et Patrem. Numquid dixit, Qui vidit me, vidit Patrem; aut, Ego sum Filius simul et Pater? Sed dixit, Ego in Patre, et Pater in me; et Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8-10). Interpositio unius syllabae, quae dicitur Et, discernit et Patrem, discernit et Filium; teque demonstrat nec Patrem habere, nec Filium. Dic mihi, Ariane: Patrem dicis Deum? Et maxime. Quid Filium? Ipsum quoque Deum confiteor. Unde agnoscis? Quia cum praenuntiaretur in carne venturus, de ipso propheta dixit, Dicite, Pusillanimes confortamini: nolite timere, ecce Deus noster ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit nos (Isai. XXXV, 4). Agnosce, in eo quod te agnoscere dicis, si Prophetae non adversaris. Quid ergo dicis de Patre? Deus est. Quid Filius? Deus est. Coaeternus est Patri Filius? Non. Ergo erat tempus, quando non erat Filius, secundum te. Si erat tempus quando non erat Filius, ergo fuit tempus quod non fecit Filius. Si fuit tempus quod non fecit Filius, non omnia per ipsum facta sunt: jam enim erat tempus, quando non erat Filius. Si erat tempus, quando non erat Filius, Joannes evangelista non debuerat dicere, In principio erat Verbum; sed, In principio erat tempus. Joannes dicit, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3): sed Arianus contradicit. Dic, Ariane: unde scis quia erat tempus, quando non erat Filius? An forte dicturus es, Et Joannes unde scit, quia in principio erat Verbum? Quia super pectus Domini discumbebat, et inde hauriebat quod in convivio Christi bibebat, quia in principio erat Verbum. Tamen dic mihi, quando in principio erat Verbum (Ibid., 1), vel quando Joannes super pectus Domini recumbebat (Id. XIII, 23), et a Verbo Domini discebat, quia Verbum erat in principio, et Verbum Deus erat: Arius ubi erat? Nescio, si audes dicere ibi erat. Notum est enim et legitur quo tempore natus est, meritoque sit damnatus. Notum est etiam quomodo vixerit, quomodo mortuus fuerit: et ideo non audes dicere de Ario, sicut de Verbo, Et fuit, et est: quia nec tunc fuit Arius, nec modo est. Sed ut in omnibus excludatur Arianus, audi quid per Salomonem dicatur: Dominus fecit regiones et fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi. Et post pauca: Eram ego apud illum cuncta disponens: ego eram quando faciebat fortia fundamenta terrae: ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 26, 27, 30). Sed dicis, De tempore agitur; utrum fuerit Filius antequam esset tempus. Audi ipsum per prophetam dicentem: Ex tempore, inquit. Quid est, Ex tempore? Numquid ex quo tempus esse coepit? Non sic, impie Ariane; non sic: sed, Ex tempore, antequam fieret, ibi eram (Isai. XLVIII, 16). Ecce antequam fieret tempus, ibi erat. Quaere jam quando non erat, qui ante tempora erat. In principio erat Verbum. Melius Graeci dicunt, Λόγος. Λόγος quippe verbum significat et rationem. Vides ergo quia semper erat, de quo tu audes dicere, Non erat. Aut si dicis Deum aliquando sine verbo, aut sine ratione fuisse, jam non Filio tantum, sed et Patri adversarius eris. Ego, inquit, ex ore Altissimi prodii (Eccli. XXIV, 5). Quis dicit? Verbum. Et Verbum hoc quid est? Joannes dicat: Deus erat Verbum. Et Verbum ergo, et cujus erat Verbum, non duo, sed unum sunt. Non, inquis: quia verbum posterius est eo cujus est verbum, unde apparet Filium Patre esse minorem. Negas itaque Filium Dei esse Deum. Non nego, inquis: et Patrem Deum dico, et Filium Deum; sed Patrem majorem, Filium minorem. Quamdiu Pater major, Filius minor? Dic mihi, quia video te calculare velle aeternitatem: quot annis praecedit Deus Pater Filium suum? Ubi diem nativitatis Filii Dei legisti? Filii Dei dico, non dico Filii Dei et hominis. Ubi ergo diem nativitatis ipsius legisti? Cum quo mathematico Creatoris siderum constellationem quaesisti, atque tractasti? Quae tempora, quas horas, quae momenta, quos numeros, quas minutas momentorum nativitatis illius, qui omnia condidit, collegisti? Conquiescat rogo, conquiescat haeretica tua, non religio, sed superstitio: de Christi initio deficit calculatio. Quia cum auditur sine initio aeternitas, nulla ibi quaeritur aetas. Si Pater Deus, et Filius Deus, Pater major, Filius minor: jam non unus Deus, sed duo dii. Si duo dii sunt, quid est ergo quod dicit Dominus per prophetam, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII, 10)? Quid dicis, Ariane? Cui istas deputas voces? Si Patris sunt, dicendo, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit: aut ipse Pater non erit, aut Filius Deus non erit. Si enim hoc tantum diceret, Ante me non est formatus Deus; nec adderet, et post me non erit: liberum tibi erat haec verba Patri tantummodo applicare. Cum autem sequitur et dicit, post me non erit: secundum te, ut dixi, et se Patrem et Filium negat Deum. Item si Filii sunt haec verba, Patrem suum et Deum negat et Patrem. Si enim non diceret, Ante me non est formatus Deus; sed tantum diceret, post me non erit: posset forsitan dici Filium illud fuisse locutum. Modo autem cum dicit, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit: Patrem suum nec Deum dicit esse, nec Patrem. Item si Patris sunt haec verba; quis dicit, cui dicit, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7)? An forte, quod absit, mendacii arguendus est Deus? Sed si Filii verba sunt, quis dicit, de quo dicit, Pater meus usquemodo operatur (Joan. V, 17)? An forte et injuriosus Patri judicandus est, et ingratus? Sed numquid ingrato diceretur, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8)? An forte Propheta aut quid diceret nescivit, aut fallere voluit; aut ut mitius aliquid de Propheta dicamus, finxisse credendus est sibi duos confabulantes, id est, Patrem et Filium; et Patre dicente, Ante me non est formatus Deus, adjunxit et Filius dicendo, Et post me non erit? Mimica sunt et jocularia quae agimus, an divina? O scelus! proh dolor! Parce, parce, haeretica impietas. Cum tu Deum non capias, nos quoque ad blasphemiam provocas. Non hoc docet sancta Ecclesia. Pater, Pater est; Filius, Filius est: et ille nunquam non fuit Pater, et iste nunquam non fuit Filius: ambo aeterni, nec coeperunt esse, nec desistunt. Quod Pater loquitur, Filius loquitur, quia Verbum Patris est: et quod Filius loquitur, Pater loquitur, quia Pater Verbi est. Ipsum Verbum dicit, Verba quae ego loquor, a me ipso non loquor (Joan. XIV, 10). Concedite, quaeso, Creatori quod ipse praestitit creaturae, et in creatura, si potestis, capite Creatorem. Ecce ignis et splendor duo sunt, alter ex altero est, nec sine altero alter est: ignis pater, splendor filius. Ipse, si posset, diceret, Quod luceo, non a me ipso luceo; sed qui me misit, ipse mihi dedit ut luceam. Ignis enim splendorem mittit. Et sicut Filius de Deo Patre dicit, Pater mecum est (Id. XVI, 32); ita et splendor dicere posset, Ignis mecum est. Exstingue ignem, splendor nusquam parebit. Si ergo ignis et splendor, pater et filius, unus sine conjuge pater, alius sine matre filius est; nec dividi alter ab altero potest; et cum sit alter ex altero, initium tamen alterius esse non potest sine altero; hoc autem posse, a Creatore tributum est creaturae: quid potest ipse Creator? Accedat Paganus, accedat Sabellianus, accedat Arianus: contemplentur lucernam, in ipsa videant quod in Deo videre non possunt. Non facio injuriam, si aliqua ex parte tanti Creatoris cupiens ostendere potestatem, ignis sive lucernae afferam tantillam similitudinem. Scriptum est enim, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Psal. CXVIII, 105). Et de Deo dictum est, Ignis consumens (Deut. IV, 24; Hebr. XII, 29). Accedite ergo, et lucernam diligenter considerate, vestrasque fatuas tenebras removete. Paganus intueatur, et illic sine conjugio esse Patrem discat et Filium, et quomodo natus est Filius: et si caecus non es, ibi vide; inter ignem et splendorem quaere medium. Si nullum est medium, nullum est conjugium. Noli velle perscrutari medium, ne magnum patiaris incendium. Accedat Sabellianus, videat duos in unum, ignem et splendorem. Numquid non recte dicere potest splendor, Ego in igne, et ignis in me; sicut et Filius dicit, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10)? Accedat et Arianus, videat et ipse alterum ex altero, nec tamen nasci posse alterum sine altero: nemo eorum prior, nemo posterior; coaevi sunt pater et filius, splendor et ignis: nec ignis sine splendore, nec splendor sine igne esse potest. Aut certe, si placet, mitte manum, divide alterum ab altero: ostende mihi ignem sine splendore, vel splendorem sine igne. Absit, absit: ardere tantummodo poteris, separare alterum ab altero non poteris. Sicut enim ignis et splendor alter ex altero est, nec tamen esse alter sine altero potest: ita Pater Deus et Filius Deus alter ex altero est, nec tamen esse alter sine altero potest. Non illis ortus qui non est, sed aeternitas atque substantia una est. Ignis et splendor temporales sunt: Pater autem et Filius Deus aeterni sunt. Sunt dico, quia Pater et Filius; Deus dico, quia unum sunt. Dualitas in prole, unitas in deitate. Alterum facit unius nativitas, sed unum ostendit esse divinitas. Cum dico, Filius, alter est: cum dico, Deus, unus est. Alius est, quia Filius est: aliud non est, quia Deus est. Erubescite, Ariani. Tunicam hominis jam judicati in cruce pendentis carnifices Pilati non sunt ausi conscindere (Id. XIX, 24): et vos conamini charitatem Dei in coelo sedentis, imo ipsam charitatem Deum dividere? Sed conamini; quantum potestis, conamini, vos jam in infernum ruistis: nam illam tunicam nunquam rumpetis. Item per prophetam Dominus dicit, Non est Deus absque me: Deus justus et salvans non est praeter me (Isai. XLV, 21).