CAPUT VII.
9. Contra Sabellium. Hic Sabellianus exsultat. Ut enim unum eumdemque Patrem ostendat et Filium, talibus se testimoniis credit muniri. Contra Ariani, ut probent alium esse Patrem, alium Filium, alia proferunt testimonia, et dicunt, In tantum alius est Pater, alius Filius, et alius major, alius minor; ut Pater dicat Filio, Dedi te in lucem gentium (Id. XLIX, 6); et Filius dicat, Pater misit me (Joan. VIII, 19). Quantum intelligo, lux ista gentium tam clara est atque perspicua, ut haeretici eam comprehendere non valentes atque perspicere, unde caecati, non in eam possint ambulare, sed potius oberrare. Arianus aliud, Sabellianus aliud. Quale bellum? Quid ad haec Catholicus? Arma, inquit, quae portant, mea sunt: mihi militant; ambo contra se pugnant, sed pro me: utinam ambo deficiant, et non alter ad alterum transeat, sed ad me! Proferam et ego aliquid, unde utrique percutiantur. Tu, Ariane, dieis majorem esse qui mittit, minorem qui mittitur: interrogo te et ego, Quis est major, qui praecedit, an qui praeceditur? Item quis est major, cui praeparatur aliquid venienti, an qui praeparat: cui exhibetur officium, an qui exhibet? Utique si hominum genus interroges, respondebit illum esse majorem, qui praeceditur, cui praeparatur, vel cui officium exhibetur. Tu inde vis probare minorem Filium, quia missus est: ego ostendo eum qui misit, praecedere illum quem misit; nec alterum eorum dico majorem, quia non audeo dicere vel minorem. Isaias propheta dicit, Haec dicit Dominus Christo meo Domino, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Ecce jam Filio misso comes est Pater. Adhuc sequere: Et dorsa regum vertam, et aperiam ante eum januas, et portae non claudentur (Isai. XLV, 1). Ecce ille qui miserat, praecursor factus est. Quis enim major aut superior ante minorem januas aperit? vel quomodo id faciat, nisi paululum quoque praecesserit? Audi adhuc, Et portae, inquit, non claudentur. Quomodo? Ego ante te ibo (Ibid., 2). Vides quia qui miserat, et comitatur, et praecedit: mittit, et non discedit. Parum est quia non discedit, insuper et praecedit. Jam tu discerne qui sit major, qui potior: ego enim nullam discretionem video, sed potius aequalitatem conspicio. Filius dicit de Patre, Misit me (Joan. VIII, 16). Pater Filio dicit, Ego ante te ibo. Recedat de medio discordiosa calamitas: aequalitas hoc exhibet, non disparilitas. Adhuc sequere, ut clarius appareat quis cui dicat: Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Hic esto et tu, pagane. Audi quid dicat propheta. Non mihi ego quod volui scripsi: codex, in quo haec scripta leguntur, in armario Judaei habetur. Inimicus meus testis est meus; ab ipso quaere; aperi, lege, et crede. Dorsa, inquit, regum vertam, et gloriosos terrae humiliabo. Nonne reges terrae vides, qui ante persequebantur Christianos, nunc esse christianos? Nonne vides eos qui humiliabant Ecclesiam, humiles intrare in Ecclesiam? Nonne nunc vides ipsos habere defensores, quos ante habebat persecutores? Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo. Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego sum Deus, qui voco nomen tuum, Deus Israel (Isai. XLV, 2, 3). Audiat Sabellianus, Deus dicit, Deo dicit. Ergo duo sunt; qui dicit, et cui dicit. Audiat et Arianus: Ego Deus, et non est alius extra me (Ibid., 5). Diu est ex quo contra istas duas haereses certando laboro, et pene sum fatigatus. Veni, Domine meus, Jesu praeliator fortissime, princeps exercitus Domini qui diabolum vicisti et saeculum, Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi (Psal. XXXIV, 2). Processurus ad praelium, et victurus in mundo mundum, oravit; non tanquam virtutis impotens, cum esset omnipotens; sed ut nobis, propter quod venerat, humilitatis magisterium exhiberet. Et quid dixit? Pater, clarifica Filium tuum (Joan XVII, 1). Modo Arianus maledictus dicit, Vides quia minor est, et claritatem non haberet, nisi Patrem petisset? Exspecta, homo, quid festinas? Tu hominem vides, in qua forma non solum Patre, sed et angelis minor est (Psal. VIII, 6): homo paret, Deus latet. Tu mihi ostendis hominem humilem: aperi oculos, et vide Deum sublimem, non angelis minorem, sed Patri aequalem. Pater, inquit, Filium tuum clarifica: ecce minorem. Adhuc sequere, Ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1): ecce aequalem. Invenimus Filium agnoscentem Patrem, atque orantem, eique conjunctum, non ut putabatur ingratum. Videamus quid de Filio dicat et Pater. Assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus (Evangelii verba sunt), et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol, vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes (Matth. XVII, 1-3). Moyses et Elias, Lex et Prophetae; loquebantur cum illo, quia locuti erant de illo; ostendebant quem praedixerant, manifestabant quem prophetaverant. Loquebantur: putas, quid loquebantur? Ut Judaei convincerentur, Pagani converterentur, Manichaei confunderentur, Haeretici comprimerentur, Catholici confirmarentur. Loquebatur lex et gratia, asperitas et lenitas, terror et mansuetudo, praeceptum et adjutorium, ferramentum et medicus, umbra et lux, praeco et judex, sententia et misericordia. Et quid post haec? Respondens autem Petrus dixit ad Jesum: Domine, bonum est nobis hic esse; si vis faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum (Matth. XXVII, 4). Quid dicis, sancte Petre? Mundus parturit , et tu secretum petis? Vides ergo tot gentes in unum convenisse, et tu requiem quaeris? Vides tenebras mundi, et tu lumen abscondis? Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Id. V. 15). Ista domus totus est mundus: lucernae accensio, Verbi est incarnatio: candelabrum autem, crucis est lignum: lucerna in candelabro lucens, Christus in cruce pendens. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Vidisti tu, videamus et nos. Tenebrae sunt, non offendamus in Paganis, non erremus in haereticis: luceat nobis lucerna, doceat nos Verbum in carne. Videamus quid dicit Evangelista, videamus si admissum est consilium Petri: Adhuc, inquit, eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube dicens (Id. XVII, 5). Omnes audiamus, nemo aures claudat. Audiant Pagani irrisores, audiant Judaei persecutores, audiant Manichaei phantasmatum somniatores, audiant haeretici erronei litigatores; audiant, et maxime audiant etiam Catholici, fideles Dei cultores. Isti audiant ut instruantur, illi ut corrigantur: aut isti audiant ne seducantur, illi ut puniantur. Quid dicit vox de nube? Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Ibid., et III, 17). Ubi estis qui adversamini Filio Dei? Pater dicit, Hic est Filius meus: et tu dicis, Non habet Filium Deus. Tu pagane, quid stas foris et murmuras? Intra huc in scholam Dei, aperi aures cordis tui, audi vocem Domini, et disce Filium Dei. Quid agetis, Judaei, qui occidistis Filium Dei? Quo fugietis, ubi vos abscondetis? Qui montes, quae petrae super vos casurae sunt? Et si in cavernis petrarum vos absconderitis, inde extraham vos, dicit Dominus (Jerem. XLIX, 16). Sed et vos venite, intrate, consilium meum audite, desperare nolite: quoniam sunt reliquiae homini pacifico (Psal. XXXVI, 37). Saevistis, occidistis, sanguinem Christi fudistis, in periculo estis, Filio Dei increduli fuistis. Quid ergo facere nunc habetis, nisi ut credentes baptizemini, et bibatis sanguinem quem fudistis? Non est quod horreatis: fusus est sanguis medici, et factus est medicamentum phrenetici. Quid dubitatis? Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Quid, tu manichaee, quamdiu phantasmata somniabis? Evigila, et vide; nubila tonant . Quid tonant? Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17; XVII, 5). Vide in terra hominem verum, audi de coelo Deum verum: vide in terra hominis filium, audi de coelo Dei esse Filium. Utrumque verum esse cognosce, id est, Deum et hominem, Filium Dei et filium hominis unum eumdemque esse Deum et hominem. Agnosce hominem, et placabis Deum. Cave ne offendas in petra, et mortis patiaris ruinam: quia quod tu somnias, vanitas est; quod Deus tonat, veritas est. Audi, tu Sabelliane, audi de coelo Patrem, vide in terra Filium, et noli dicere, Idem est Pater qui Filius. Audi, et tu Ariane, et in Patre et in Filio noli errare, sed sequere unitatem, et vide divinitatem . Domine, audiamus quid dicis de Filio tuo: Hic est, inquit, Filius meus. Vide in terra hominis filium, audi de coelo Dei esse Filium. Meus dilectus in quo mihi bene complacui. Et quid? Ipsum audite. Deo gratias. Intonuit praeceptum Dei, et remotum est consilium Petri. Gratias tibi, Deus Virtus; gratias tibi, Deus Pater, qui et Filium tuum ostendisti, et mihi doctorem dedisti . Recedat Sabellianus, recedat Arianus, recedant caeterae pestes, recedat omnis iniqua doctrina. Doceat Deus, non Arius: doceat Dei Filius, non Filii adversarius. Dic, Domine meus Jesu, doce, discam quod doceam. Sabellianus dicit, Ipse est Pater qui Filius. Arianus dicit, Alius est Pater, alius Filius; Pater major, Filius minor. Adversatur, clamat, litigat, pugnat, turbas congregat, contra Christum dimicat. Ille sanguinem fudit, ut redimat; iste pecuniam spargit, ut perimat. Speluncam fabricat , illic catholicum praefocat, christianum vocat paganum , baptizato ingerit Baptismum, contra id quod scriptum est, Qui semel lotus est, non indiget denuo lavari (Joan. XIII, 10). Clamat homo, Christianus sum: quid me dicis esse quod non sum? Clamat, Fidelis sum: et ille dicit, Accipe a me pecuniam. Clamat, Redemptus sum: et ille dicit, Accipe a me aurum. Quid das, aut quid aufers? Das pecuniam, ut auferas gratiam: das pecuniam, ut auferas vitam: das pretium, ut auferas quod emptus sum. Quid emis ab empto? Pretium meum, non aurum, sed sanguis Christi est: non me seducis, non me decipis; quantumcumque mihi conferas, non mihi tollis pretium meum. Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20): nam pretium meum non habet pretium. Clamat homo: Fidelis sum, et tu exsufflas. Clamat, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatus sum, et exsufflas. Quid ergo Christiano reservas, in quo Patrem et Filium et Spiritum sanctum exsufflas? An forte novam fidem, novum baptisma, novum deum de transmarinis partibus advexisti? Dic, meus doctor sancte Paule, doce, divini juris perite, sponsi amice: homo iste modo venit, mundum subvertit, et fidei unitatem scindit, Trinitatem dividit, non sibi consentientem rebaptizare contendit; quid facio? In ipso Jesu per Evangelium tu me genuisti (I Cor. IV, 15), in Christo baptizatus sum. An forte est aliud baptisma aut alia fides? Absit, inquis: Una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 5, 6). Si ergo una fides est, imo quia et una est fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium: jam credidi, jam baptizatus sum, jam Deum habeo Patrem: quare homicidam patior Arianum? Subveni, Domine meus Jesu, et accingere gladium tuum circa femur, potentissime (Psal. XLIV, 4). Omnium potentissime, egredere, occide eos in se, ut vivant in te, desinant persequi me. Sabelliani te subtrahunt, Ariani te minuunt: tu quid dicis de te? Pater dixit ut te audiamus: cum te audimus, ipsum audimus: uno ictu utrosque percute adversarios. Pereant, inquit, vaniloqui, et mentis seductores, Arianus et Sabellianus: nam Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non dixit, Ego et Pater unum sum; sed, Ego et Pater unum sumus. Quod dico, unum, audiat Arianus: quod dico, sumus, audiat Sabellianus. Non dividat Arianus, unum: non deleat Sabellianus, sumus: sed ambo veniant, et sint etiam ipsi in nobis unum, sicuti ego et Pater unum sumus (Id. XVII, 11). Ergo si Pater et Filius unum sunt, imo quia indubitanter unum sunt, non duo dii, sed unus Deus: non mimicum aliquid propheta scripsit, sed verum dixit, Domino dicente, Ante me non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII, 10). Docuit veritas veritatem, et gladio bis acuto omnem peremit errorem. Si adhuc haeretici reluctantur, audiant Catholici definitivam sententiam, quam sequantur.