CAPUT V.

6. Contra Manichaeos. Non parum de Filio Dei secundum divinitatem locuti sumus, et resistentibus in quantum potuimus adversariis non pepercimus: nunc volo ad ejus incarnationem accedere, et Manichaeus obsistit impurus. Quare? Quia Dei Filium non vult dici etiam hominis filium. Et ubi est quod scriptum est, Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem; et justitia oriatur simul, ego Dominus creavi eum (Ibid., 8)? item, Ecce parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis (Id. IX, 6)? item, Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Id. VII, 14; Matth. I, 23)? Dicit aliquis, Cum Manichaeo certare disposueras, non cum Judaeo. Contra Manichaeum nova tela sunt necessaria, non antiqua. Quare? Quia novum, non Vetus accipit Testamentum.  Sed mihi, qui contra utrosque suscepi certamen, undique arma sunt necessaria; maxime, quia ista nova ex veteribus fabricata sunt: ergo nec illa abjicienda, et ista portanda sunt. Diversis enim telis diversi concidunt adversarii. Ordo itaque iste servandus est, ut loquens de Evangelio, non sileam de Prophetis.

7. Sed ego, inquit Manichaeus, nec Moysen accipio, nec Prophetas. Quid ais  de Paulo apostolo, qui in exordio Epistolae suae ad Romanos scripsit, Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3)? Audis quia Evangelium per Apostolos  non exhiberetur, nisi per Prophetas ante promitteretur? Audis quia Filius Dei secundum divinitatem, factus est filius hominis ex semine David secundum carnem? Quid est enim, in quo Prophetae contrarii sunt Evangelio? Dixit Propheta: Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum: veniat angelus, praedicet verbum. Aperiatur terra; audiat Maria: et germinet Salvatorem; pariat Jesum. Propheta dixit, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Hoc etiam evangelista cum diceret, secutus est et exposuit dicens, Nobiscum Deus (Matth. I, 23). Frustra, Manichaee, conaris adversari Prophetis. Ecce Apostolus dicit, De Filio suo qui factus est ei de semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Quod Prophetae praeviderunt et praedixerunt, hoc Apostoli viderunt et praedicaverunt. Qui erat, factus est. Quid erat? quid factus est? Verbum erat, caro factus est. Deus erat, homo factus est: Filius Dei erat, Filius hominis factus est. Suscepit humanitatem, non amisit divinitatem: factus humilis, mansit sublimis: natus est homo, non destitit esse Deus: natus est parvulus, latens magnus: qui libenter amplectitur Deum natum, non horreat  virginis partum. Dicit tibi Deus creator hominis, filius hominis: Quid est quod te permovet in mea nativitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate. Ego matrem, de qua nascerer, feci; ego viam meo itineri praeparavi atque mundavi. Hanc quam despicis, Manichaee, mater est mea; sed manu fabricata est mea. Si potui inquinari  cum eam facerem, potui inquinari cum ex ea nascerer. Sicut transitu meo illius non est corrupta virginitas, sic mea ibi non est maculata majestas. Si solis radius cloacarum sordes desiccare novit, eis inquinari non novit; quanto magis splendor lucis aeternae, in quo nihil inquinamenti incurrit, quocumque radiaverit, mundare potest, ipse pollui non potest? Stulte, unde sordes in virgine matre, ubi non est concubitus cum homine patre? Unde sordes in ea, quae nec concipiendo libidinem, nec pariendo est passa dolorem? Unde sordes in domo, ad quam habitator nullus accessit? Solus ad eam fabricator et dominus ejus venit, vestem quam non habebat, induit; eamque sicut invenit, clausam reliquit. Sicut ille natus est solus inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6); sic istius, ex qua natus est, matris pudor solus est integer. Eva inobediens meruit poenam, Maria obediendo consecuta est gratiam: illa gustando prohibitum maledicta, haec credendo angelo est benedicta: illa nobis mortem contulit, haec vitam nobis peperit. Quid agis, Manichaee? Christianum premis, non Christum defendis. Taceat immunda vanitas, quia munda  nata est veritas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal