CAPUT XXIV.
54. «Non evadit,» inquis, «res illa supplicium, cujus participatione etiam alia trahunt reatum.» Hoc si de concupiscentia carnis sentis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles conjugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi regenerandi sunt. Id autem malum non evadit supplicium: hoc est enim ejus supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint, puniatur; in regeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint, consumatur. «Si trahitur,» inquis, «et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum.» Quid si alius dicat, Si trahitur de natura voluntas mala, causa mali est constitutio naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti; quamvis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo conjugati bene utuntur, si sola conjuges propagationis gratia misceantur; et si peccatum non praecessisset quod in omnes homines pertransiit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen ut procrearent filios miscerentur.
55. De arboribus autem bona et mala, quantum erraveris, puto me satis demonstrasse in primo hujus operis libro (Cap. 8, n. 38-41): et cum eosdem nodos repetas, qui jam soluti sunt, non est superfluis immorandum. Quaeris «per quid peccatum inveniatur in parvulis;» et enumeras multa bona, tacens de malo, contra quod pugnas: sed cum taces, clamas. «Parentes,» inquis, «qui conventu suo causam fecere peccato, jure damnabiles; quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret.» Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes originale peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et vestit innumerabiles impios, etiam quos novit in ipsa impietate mansuros: quod profecto si non fecisset, servos homines diabolus non haberet. Sed forsitan dicas, Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum, cujus ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime nescientes quales futuri sunt. Nempe, quod etiam tu confiteris, peccatum nullum esset, si nulla praecessisset voluntas mala: quia et originale peccatum (quod nos dicimus, vos negatis) nullum esset utique, nisi natura ex primi hominis mala voluntate vitiata. Sed nulla esset etiam voluntas mala, si nulla praecessisset natura, vel angelica vel humana. Numquid propter hoc Deum causam dicturus es peccatorum, quia voluntas ejus causa est mutabilium naturarum? Sicut ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas, «a diabolo ducitur origo nascentium,» in quantum homines sunt, «quia dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullus nascitur hominum.» Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo est origo mortalium.
56. «Rimam » quaeris «inter tot innocentiae praesidia, qua potuerit intrare peccatum:» cum tibi ostendat apostolus Paulus, non rimam, sed apertissimam januam, dicens, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Sed haec tacens verba, dicis tua, «Quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur:» cum homines sint opus Dei, peccatum autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes pertransisse. Clamas, «Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum:» quasi non alius religiosius sibi clamare videatur, Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum malum, aut non potest in ea esse ullum malum. Et tamen falsum est: quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec ubi sit habet, si non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur, etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opus est, bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in parvulis, verum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia, forma, vita, sensus, ratio, caeteraque omnia bona, etiam in quocumque homine malo. Quis autem operatur ut vivat homo, nisi in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28)? Id autem operatur occulto quodam opere beneficentiae suae, exceptis alimentis perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut vivat homo, quamvis conversatione vitiosa; ipse operatur ut nascatur homo, quamvis origine vitiata.