CAPUT XXII.
51. Quae cum ita sint, et conjugium bonum est in quantum conjugium est, et homo sive de conjugio, sive de adulterio nascatur, in quantum homo est, bonum est; quia in quantum homo est, opus Dei est: et tamen quia cum illo et ex illo malo generatur, quo bene pudicitia conjugalis utitur, necessarium illi est, ut ab ejus mali nexu regeneratione solvatur. Quid ergo a me quaeris, «ubi sit originale malum;» cum in te ipso verius tibi loquatur libido, contra quam pugnas, quam tu ipse, quando eam laudas? Quid quaeris, «unde sit homo sub diabolo, quem Deus fecit?» Unde enim est in morte, quam Deus non fecit? «Quid ibi cognoscit,» inquis, «diabolus suum, si nec quod factum, nec unde factum est, ipse condidit?» Plane quod factum est, homo est; unde factum est, semen est hominis; utrumque bonum est: nihil horum diabolus condidit, sed vitium seminis ipse seminavit. Non ibi cognoscit suum bonum, quia non est ejus, quod ambo laudamus; sed cognoscit suum malum, contra quod ambo pugnamus: nec recte laudatur, ab altero nostrum, contra quod ab utroque pugnatur. Vide sane, quemadmodum quaeras a me, «inter tot bona, unde sit in parvulis malum;» et taceas quod ego posui in eodem libro cui respondes, et inter ipsa verba quibus nunc respondes, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Hoc enim non vis ut audiant vel legant homines isto loco, ubi maxime opus erat, ne agnoscant fidem suam, et contemnant argumentationem tuam.