CAPUT XIII.
62. Quid autem de motu feminae, cujus et ipsam puduit, inaniter argumentandum putasti? Non utique femina motum visibilem texit: sed cum in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale vir senserat; ambo texerunt, quod alterutrum videndo in alterutrum commoti ambo senserunt, et vel unusquisque sibi vel alter alteri erubuerunt. Sed loquens vana, «petis ut ignoscant verecundae aures, et congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuae.» Quare confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur tibi? Nonne abs te veniae postulatio etiam ipsa est libidinis accusatio? «Sed si poterat,» inquis, «virile membrum et antea moveri, nihil ergo novitatis invexit delictum.» Poterat plane etiam antea moveri, sed non erat indecens, ut puderet ; quoniam id movebat voluntatis imperium, non caro concupiscens adversus spiritum. In hoc enim exstitit novitas pudenda, quam defendit impudenter novitas vestra. Nunquam vero ego motum genitalium reprehendi generaliter, quod tu dicis, «dedicative:» sed illum motum reprehendi, quem facit concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum: quam velut bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum adversus illam velut adversus malum concupiscat spiritus tuus.
63. «Si in fructu ligni illius,» inquis, «haec fuit libido; a Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur.» Sed respondetur tibi: Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat lignum; sed mala est inobedientia libidinis, quae adversus hominis inobedientiam quam in ligno admisit, Deo deserente surrexit. Absit enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque tempore beneficium tale conferret, ut haberent in membris adversariam contra quam pudicitia dimicaret.
64. Novimus autem «Joannem apostolum, non mundum istum, id est, coelum et terram, et omnia quae in eo substantialiter sunt, qui mundus factus est a Patre per Filium, reprehendisse, cum diceret, Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est» (I Joan. II, 16). Novimus haec, nolo nos doceas. Sed quam «concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse,» tu volens exponere, «luxuriam intelligendam esse» dixisti. Sed cum abs te quaero, cui consentiatur ut sit luxuria, vel cui repugnetur ut non sit, tua tibi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu videris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est. Ubi miror si deliberas, utrum eam magis debeas cum luxuria vituperare, quae fit per ejus assensum; an eam laudare cum continentia, quae illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia est victoria continentiae, luxuria victoria concupiscentiae. Tu autem judex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, vituperesque luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiae (quam tu videris cur offendere timeas), ut eam non erubescas cum sua laudare adversaria, nec audeas cum sua vituperare victoria. Sed absit ut quilibet homo Dei sic te audiat vituperatorem luxuriae, ut approbet concupiscentiae laudatorem; et ex tuo sermone arbitretur bonum, quod in se ipso experitur malum. Denique qui concupiscentiam, quam prave laudas, confligendo vicerit; luxuriam, quam recte vituperas, non habebit. Quomodo autem Joanni apostolo obtemperamus, si concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis, Non est ipsa quam laudo. Et quae illa est, quam Joannes dicit a Patre non esse? Luxuria, inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas concupiscentiam diligamus. Ac per hoc, Nolite diligere carnis concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos non esse nolebat. Ab hac igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur, quando a luxuria prohibemur: haec autem quam diligere prohibemur, non est a Patre: haec igitur concupiscentia quam laudas, non est a Patre. Duo enim bona quae a Patre sunt, inter se pugnare non possunt: pugnant autem inter se continentia et concupiscentia: quid horum a Patre magis velis esse responde. Video quas patiaris angustias: faves quidem concupiscentiae, sed erubescis continentiae. Vincat pudor tuus, eoque vincatur error tuus. Cum igitur a Patre sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia; sume a Patre continentiam, cui recta fronte erubuisti: et vince concupiscentiam, quam perverso ore laudasti.