CAPUT VIII .

31. Cum vero aliis verbis meis propositis, illam distinctionem meam, quam de nuptiis et concupiscentia priorum hominum posui, dicens, «Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum; quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 8): sic refellendam putasti, ut diceres, «fieri non posse ut quod bonum est non habeat communem cum eo laudem, sine quo esse non potest;» ita volens unam eamdemque laudem nuptiis et libidini esse communem: quomodo corruat ista tua velut definitiva sententia, paulisper attende. Primum, quod universitas rerum quam condidit Deus, non potest esse sine malis, nec ideo tamen mala communem laudem possunt habere cum bonis. Deinde, si «fieri non potest ut quod bonum est non habeat communem cum eo laudem, sine quo esse non potest;» profecto et quod malum est, fieri non potest  ut non habeat communem cum eo vituperationem, sine quo esse non potest. Vituperemus igitur opera Dei, sicut vituperamus mala quae sine illis esse non possunt. Nullum enim malum est nisi in aliquo opere Dei, nec sine illo esse omnino alicubi potest. Vitupera ergo, ut te  non longius mittam, membra humana, sicut vituperas adulteria, quae sine illis membris esse non possunt. Quod si non facis, ne tibi quoque ipsi manifestus insanus appareas: potest igitur nuptiarum bonum non habere laudem communem cum libidine, sine qua esse nunc non potest; sicut quodlibet malum potest non habere communem vituperationem cum opere Dei, sine quo esse nunquam potest. Sicut autem ista definitio tua falsa et inanis est, ita omnia quae ex illa tanquam consequentia nexuisti.

32. «Invictam» sane nunquam ego «voluptatem carnis,» sicut «solere me» insimulas, dixi. Ambo eam et debere et posse dicimus vinci: sed tu tanquam bonum repugnante alio bono, ego tanquam malum repugnante bono; et tu viribus propriis, ego gratia Salvatoris, ut non alia reproba cupiditate, sed Dei charitate vincatur, quae non viribus nostris diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).

33. «De confusione» autem «illorum hominum pudendisque coopertis frustra te» commemoras «aliquid Apostolo attestante monstrasse.» Tu enim «verecundiora» dicis, quae ille dicit inhonesta: unde jam quantum satis visum est, disputavimus . Tu itaque frustra refugis rursus ad Balbum, atque philosophorum litteras : quasi Balbus te faciat loquentem, quando de illa confusione primorum hominum non potes invenire quid dicas. Si autem in quibusdam veris sententiis saltem philosophorum litteris cederes, non surdo corde illud audires, quod voluptates illecebras atque escas malorum, et vitiosam partem animi dixerunt esse libidinem . Nam quod in nostro corpore loca digestionis Balbus remota dixit a sensibus, ideo verum est, quoniam sensus nostros ea quae digerimus non alliciunt, sed offendunt: propterea pars qua egeruntur, naturaliter aliis partibus altrinsecus prominentibus occultatur, sicut etiam tunc erant quando nudi non confundebantur, qui post peccatum continuo non occulta, sed plane in promptu posita membra texerunt. Quibus quanto magis non horrore offendebatur, sed delectatione alliciebatur aspectus, et movebat susceptam tuam; tanto magis ea tegere ad pudoris officium pertinebat.

34. Quod autem «de claudicatione et perventione» dixi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 8), si fraude non agis, non intellexisti. Non enim «perventionem accipi volui hominem qui nascitur de concubitu conjugali,» quod me sensisse arbitraris aut fingis: sed perventionem dixi quod bonum habent in fine officii sui nuptiae, etiamsi nullus inde nascatur. Seminare quippe ad virum pertinet, excipere ad feminam. Huc usque conjuges opere suo possunt. Ad hoc dixi sane sine claudicatione non posse, hoc est, sine libidine, perveniri. Ut autem concipiatur fetus atque nascatur, divini est operis, non humani: qua tamen intentione ac voluntate, etiam illud bonum  quod ad earum opus pertinet, peragunt nuptiae. Sed quia ipse fetus damnationi nascitur, si non renascatur; eo usque pertendunt, non operis sui velut ambulationis, sed voluntatis fine christiana conjugia, ut regenerandos generent: propter quod in eis vera, hoc est, Deo placens est pudicitia. Sine fide enim impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal