CAPUT VII.

37. Si aliquis malus condi posset, inquis, nunquam in bonum ablutione transiret. Eo modo diceres, corpus quod mortale conditum est, fieri immortale non posse: et tamen ut illud, ita et hoc falsum diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit: sed bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non condidit; et sanat hoc malum, quod ipse non condidit, in bono quod condidit.

38. Cum autem nos non dicamus, daemones instituisse connubium, nec seminalem sexus utriusque mixtionem, nec diabolicum opus esse causa generandi concubitum conjugum; quoniam haec omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae malo, si vulnus praevaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spiritus, inflictum non fuisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qua inania  fabulatus es, erubescis; quod scilicet deprehendant daemones in concubitu conjugatos, et tanquam in sua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos? Quasi diabolus, si quod vellet faceret, non ipsos majores impios adhuc in ejusdem diaboli positos potestate, quando cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non est ergo consequens ut parentibus regenerandos generantibus, et propter hoc concumbentibus, daemones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum cum legio daemonum nec porcos in potestate habere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus (Matth. VIII, 31, 32); et noverit etiam de ipsis, quas eum facere permittit, diaboli persecutionibus coronas suscitare martyribus, utens bene omni genere malorum  ad utilitatem bonorum. Sed in illis quoque conjugibus, qui filiorum regenerationem vel non cogitant, vel etiam detestantur, bonum opus est nuptiarum, generandi causa commixtio legitima sexuum, cujus operis fructus est ordinata susceptio filiorum: quamvis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia vel propaganda vel propagata prole gloriantur. Homines enim qualibet peccati contagione vel perpetratione polluti, in quantum homines sunt, bonum sunt: et ideo bonum est ut nascantur, quia bonum sunt.

39. Nec tamen ut gignantur, ideo adulteria vel quaeque stupra facienda sunt: ad quam nos absurditatem putas posse compelli, quia nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus operari. Sed nullo modo ex hac nostra vera rectaque sententia illud perversum falsumque conficitur. Neque enim quia Dominus ait, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9); ideo adhuc addere iniquitatem debemus, et furta rapinasque committere, ut plures pauperes sanctos misericordia largiore pascamus. Sicut ergo de mammona iniquitatis faciendi sunt amici, qui recipiant in tabernacula aeterna: ita conjugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in vitam regenerentur aeternam. Et quemadmodum furta, fraudes, depraedationes adjiciendae non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia plures amici justi inopes comparentur: sic adulteria, stupra, fornicationes, malo cum quo nati sumus, addenda non sunt , unde filii numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe est malo bene uti, quod jam inerat; et aliud est malum perpetrare, quod non erat: illud enim est de malo tracto ex parentibus voluntarium bonum facere; hoc vero malum a parentibus tractum aliis malis jam propriis et voluntariis aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude indigentibus erogatur; carnalis autem concupiscentia laudabilius continentiae virtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum. Tam magnum est enim malum ejus, ut eo non uti, quam bene uti sit melius.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal