CAPUT VII.
19. Sed nunc sententiis episcoporum qui fuerunt ante nos, et haec divina eloquia fideliter et memorabiliter tractaverunt, urgere te institui. Proinde ad episcopum Ambrosium revertamur: qui cum et homines, id est et animas et corpora hominum, opus Dei esse non dubitet, et nuptias honoret, et in Baptismo Christi praedicet omnia peccata dimitti, et Deum esse noverit justum; et capacem virtutis atque perfectionis per Dei gratiam humanam non neget esse naturam; quae vestra quinque facitis argumenta, contendentes nullum istorum quinque verum esse posse, nisi falsum sit trahere nascentes originale peccatum: tamen hoc ipsum, quod his quinque argumentis auferre conamini, sic ille ubi opus est, in suis sermonibus ponit, ut cuivis satis eluceat, quid catholica veritas soleat praedicare, quid profana novitas conetur evertere. An forte ipsum quoque Ambrosium scisse ac docuisse dubitabis, Deum esse hominum conditorem, et animae et corporis? Audi ergo quid dicat in libro de Philosophia contra Platonem philosophum, qui hominum animas revolvi in bestias asseverat, et animarum tantummodo Deum opinatur auctorem, corpora autem diis minoribus facienda decernit. Ergo sanctus Ambrosius, «Miror,» inquit, «tantum philosophum, quomodo animam, cui potestatem conferendae immortalitatis attribuit, in noctuis includat, aut ranulis, feritate quoque induat bestiarum: cum in Timaeo eam Dei opus esse memoraverit, inter immortalia a Deo factam; corpus autem non videri opus summi Dei asserit, quia natura carnis humanae nihil a natura corporis bestialis differt. Si ergo digna est quae Dei opus esse credatur, quomodo indigna est quae Dei opere vestiatur?» Ecce non solum animam, quod et illi dicunt, verum etiam corpus, quod illi negant, contra Platonicos Dei opus esse defendit Ambrosius.
20. An tu dicturus es, quod nuptiis ingerat crimen, quia et inde quod nascitur concupiscentiae voluptate concretum, dicit subire contagium delictorum? Audi ergo de nuptiis Ambrosii sententiam in Apologia sancti David. «Bonum,» inquit, «conjugium, sancta copula. Sed tamen qui habent uxores, ita sint ac si non habentes: ipse est thorus incoinquinatus; et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi (I Cor. VII, 29, 5). Tamen secundum Apostolum, non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conventionis exercet» (Cap. 11). Audi et alteram in libro de Philosophia: «Bona,» inquit, «continentia, quaedam velut crepido pietatis. Namque in praecipitiis vitae hujus labentium statuit vestigia; speculatrix sedula, ne quid obrepat illicitum. Mater autem vitiorum omnium incontinentia, quae etiam licita vertit in vitium. Ideoque Apostolus non solum a fornicatione nos retrahit, verum etiam in ipsis conjugiis modum quemdam docet, et tempora praescribit orandi» (I Cor. VII). «Intemperans enim in conjugio, quid aliud nisi quidam adulter uxoris est?» Cernis quemadmodum velit etiam inter se ipsa vere honesta esse conjugia? Vides quemadmodum dicat, incontinentiam etiam licita vertere in vitium, ubi et licitum demonstrat esse connubium, et in ipso non vult incontinentiam foedare quod licitum est ? Advertis quomodo intelligere nobiscum debeas, in quo morbo desiderii noluerit Apostolus unumquemque vas suum possidere, sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 4, 5)? Tibi autem libido non nisi praeter uxorem videtur esse culpabilis. Quid ergo de Ambrosio judicabis, qui intemperantem in conjugio adulterum quemdam appellat uxoris? Tune melius nuptias honoras, in quibus libidini licentiosissimum spatium praebuisti; ne fortassis offensa defensorem sibi alium provideret? Neque enim, quod ego commemoravi secundum veniam conjugibus concedere Apostolum (ubi procul dubio notatur, etsi ignoscitur, culpa), saltem verbo tenus attingere voluisti; aut quod ab illo opere, ut orationi vacent, cessare conjuges admonentur (I Cor. VII, 6, 5), quod ego totum commemoravi, ausus es in tua responsione refricare: credo, formidans ne tua videretur praevaricata defensio, si et te confitente appareret, quod per libidinem, cui te patrocinari non pudet, etiam conjugum impediretur oratio. Ita cum mihi pro illa respondere cuperes, sed Apostolo resistere non auderes, nec in aliam sententiam, sicut soletis, ipsum apostolicum testimonium detorquere potuisses, omnino inde tacere maluisti. Tu ergo melius honoras nuptias, quarum dignitatem tanquam omnino irreprehensibili volutabro carnalis concupiscentiae decoloras: an ille, qui cum dicat, non solum licitum, sed etiam bonum conjugium sanctamque copulam, tamen cessante libidinis voluptate, tempora orandi ab Apostolo praescripta commemorat; atque ita non vult illi morbo deditos esse conjuges, unde trahitur originale peccatum, ut eos qui habent uxores, secundum eumdem apostolum, ita esse velit, ac si non habentes; nec vocare dubitat etiam uxoris adulterum intemperantem maritum, omne connubii bonum pensans non cupiditate carnis, sed fide potius castitatis; non morbo passionis, sed foedere conjunctionis; non voluptate libidinis, sed voluntate propaginis? Nam mulierem viro nonnisi generandi causa perhibet institutam, unde tam diu frustra, quasi quisquam hoc nostrum negaret, disputandum putasti. Haec enim sunt de hac re verba ejus in libro de Paradiso: «Si igitur viro,» inquit, «culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono videtur adjecta? Verum si consideres, quia Deo universitatis est cura, invenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati. Ideo quia ex viro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus, non esse bonum solum hominem esse (Gen. II, 18). Maluit enim Deus plures esse, quos salvos facere posset, quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa. Denique quia idem,» inquit, «utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret filios, passus est interire. Ergo,» inquit, «propter generationem successionis humanae debuit mulier adjici viro» (Cap. 10)
21. Habes ecce Ambrosium doctorem meum, et a tuo memorabiliter praedicatum, et opus Dei esse omnem hominem atque hominis carnem, et bonas esse nuptias in quantum sunt nuptiae, non modo fatentem, verum etiam defendentem. Jamvero quod per originale peccatum sacro Baptismati nihil deroget, superius demonstravi, quando ejus posui verba, ubi dicit, «illum justificari a peccato, cui per Baptismum peccata remittuntur omnia» (Supra, n. 14). «Justum porro ille Deum ubi non praedicat, aut quis de hoc potest catholicus dubitare christianus, quod pene et omnes impii confitentur?