CAPUT VI.
24. Quod autem dicis exclamans, «O quam digne Jeremias cum prophetarum choro et sanctorum omnium exclamaret, Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum» (Jerem. IX, 1)? ut insipientis populi peccata defleret! quia Ecclesia Christi doctores Pelagiani erroris expellit. Si flere salubriter velles, hoc fleres, quod illo es implicatus errore, eisque te lacrymis ab eadem nova peste dilueres. An ignoras, vel oblitus es, vel considerare detrectas, Ecclesiam sanctam, unam, catholicam, etiam paradisi significatam fuisse vocabulo? Quid ergo miramini, si de isto paradiso foras mittimini, qui legem quae est in membris nostris, repugnans legi mentis, in illum paradisum vultis inducere, de quo foras a Domino missi sumus, nec ad eum redire poterimus, nisi hanc in isto paradiso vicerimus? Si enim non ista concupiscentia quam delendis repugnat legi mentis, nullum adversus eam certamen quisquam sanctus exercet. Tu autem confessus es, adversus istam quam tueris, exercere sanctos «gloriosa certamina» (Supra, lib. 3, n. 42). Ipsa est igitur quae repugnat legi mentis in corpore mortis hujus, de qua se gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum liberari dicebat Apostolus (Rom. VII, 23-25). Sentisne jam tandem, gratiae hujus inimici quanto sint fonte lacrymarum plangendi, et ne alios ad interitum secum trahant, quanta pastoralis curae observatione vitandi? Vos enim «augetis» ista novitate eam quae in omnibus est haereticis, «occidui temporis pravitatem.» Vos «estis ruina morum,» qui ipsius fidei supra quam mores aedificandi sunt, molimini fundamenta subvertere. Vos «pudoris interitus,» quos laudare non pudet, contra quod pugnat et pudor. Hoc potius audire debet Ecclesia, quae virgo dicitur, ut vos caveat; hoc matronae, hoc virgines sacrae, hoc omnis pudicitia christiana. Non enim, sicut insimulas, «cum Manichaeis dicunt, inesse carni suae mali necessitatem:» quod malum illi substantiale, et Deo coaeternum esse mentiuntur: sed dicunt sane cum Apostolo, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; esse tamen eam sub animi potestate, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in mortis corpore castigandam, in morte corporis resolvendam, in corporis resurrectione et mortis morte sanandam. Tenent enim sanctam professionem, non solo habitu vestis, sed et mentis et corporis, resistendo concupiscentiae carnis, quod hic fieri potest; non ea prorsus carendo, quod hic fieri non potest. Hoc ergo audiant, ut donec illa careant, vos caveant. Nam si ab omnibus sanctis quaeras, tanquam in sancto auditorio duobus recitare cupientibus, utrum vituperatorem, an laudatorem malint audire libidinis; quid de illis responsurum putas, continentium laborem, conjugatorum pudorem, omnium castitatem? Itane vero abjicerent ab auribus suis libidinis vituperationem, et libenter audirent libidinis laudem? Non usque adeo putandum est perisse frontem de rebus , ut hoc dedecus, nisi in tali forte auditorio fieret, ubi te recitaturo considentibus discipulis suis magister Coelestius aut Pelagius praesideret.