CAPUT V .

11. Prorsus quod in libro meo dixi, cui resistis, verum est: «Nam quod dimissum est in parente, ut trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit: et quia modus ipse non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 21). Quibus verbis meis insidiaris mendaciter, quasi dixerim, «nec ratione comprehendi, nec sermone explicari;» subtrahens inde quod dixi, «non facili» sive «ratione» sive «sermone.» Aliud est «nulla,» quod tu dicis; aliud est «non facili,» quod ego dixi: ubi quid aliud quam calumniosus appares? Sed etsi  nulla ratione indagetur, nullo sermone explicetur: verum tamen est quod antiquitus veraci fide catholica praedicatur et creditur per Ecclesiam totam; quae filios fidelium nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret; quod in libro meo, cui velut respondes, a me positum est (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 22): sed id tu commemorare timuisti, tanquam ipse ab orbe toto exsufflandus esses, si huic exsufflationi qua princeps mundi et a parvulis ejicitur foras, contradicere voluisses. Frustra te intorques argumentationibus vanis, non adversus me, sed adversus communem matrem spiritualem; quae non te aliter peperit, quam sicut jam non vis ut pariat; contra cujus viscera satis acutis telis tibi videris armatus, de justitia Dei contra justitiam Dei, de gratia Dei contra gratiam Dei colligens argumenta. Tunc enim est Dei vera justitia, si grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1) non sit injustum. Quomodo autem non est injustum jugum grave, si nullum est in parvulis malum, propter quod juste jugo premantur gravi? Tunc est vera Dei gratia, si hoc rebus exhibeat, quod verbis sonat. Quomodo autem hoc facit, si eum exsufflat in quo novit non esse quod pellat, si eum lavat in quo novit non esse quod abluat?

12. Numquid vel tibi vel quibuslibet consectaneis tuis  aliquid dicere videreris, si quantum sit (ut ex ea natum necesse sit renasci, non renatum sit necesse damnari ) malum concupiscentiae carnis, sanctitate mentis cogitare possetis: et quid conferat gratia, cum reatum ejus absolvit, quo faciebat originaliter hominem reum, quando fit in illo plena remissio peccatorum ; quamvis ipsa remaneat, contra quam regenerati spiritus concupiscat, aut bene usurus hoc malo in minore certamine, aut omnino non usurus in majore certamine? Inest enim sensus hujus mali, dum reluctatur atque cohibetur. Reatus autem ille, qui sola regeneratione dimittitur, quemadmodum cum inesset non sentiebatur; ita ejus ablatio fide creditur, non carne vel mente sentitur. Ideo in hujus rei obscuritate te jactas, et adversus veritatem quae ostendi hominum maxime carnalium sensibus non potest, quanto magis ut putas acriter, tanto magis infideliter pugnas.

13. Sed Verte omnes tete in facies, et contrahe quidquid Sive animis, sive arte vales : Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Ergo verum est nos mortuos esse peccato in morte Christi, quae fuit sine peccato: ac per hoc et majores et parvuli. Neque enim illi et non isti, aut isti et non illi: sed quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus.  Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem. Non sine parvulis: quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus. Ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis ejus, sed et resurrectionis erimus. Hic sunt et parvuli complantati similitudini mortis ejus. Hoc enim ad omnes pertinet quicumque baptizati sumus in Christo Jesu. Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. Quorum vetus homo, nisi quicumque baptizati sumus in Christo? Hic itaque agnoscamus et parvulos, quia et ipsos baptizatos non negamus in Christo. Et utquid simul crucifixus est vetus homo noster? Ut evacuetur, inquit, corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Propter hoc corpus peccati, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3). Qua igitur impudentia negamus etiam parvulos corpus habere peccati, cum hoc quod dicit, omnium sit quicumque baptizati sumus in Christo? Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo; scientes quia Christus surgens ex mortuis jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos, inquit, existimate vos mortuos esse peccato; vivere autem Deo in Christo Jesu. Quibus hoc dicit? evigilasne, et attendis? Eis utique quibus dicebat, Si autem mortui sumus cum Christo. Et qui sunt hi, nisi quibus dixerat, Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati? nisi quibus dixerat, Complantati sumus similitudini mortis ejus? nisi quibus dixerat, Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem? Et hoc quibus, vel de quibus dixerat, lege superiora verba, quibus haec cuncta connexa sunt, et invenies: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Et cum hoc diceret , probare quid voluit? Lege adhuc paulo superius, et invenies: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Aut ergo agnoscite parvulos in Baptismate mortuos esse peccato, et fatemini habuisse cui morerentur originale peccatum: aut aperte dicite non eos in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo; et Apostolum mendacii redarguite, dicentem, Quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus.

14. Ego haec arma coelestia, quae vincunt Coelestium, non dimitto: his fidem meam sermonemque committo. Argumenta quae profertis, humana sunt: haec munimenta divina sunt. Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Numquid ideo delicta non sunt? Ita et originale delictum quod in parente regenerato remittitur, et tamen transit in prolem, et manet nisi et ipsa regeneretur, quis intelligit? Numquid ideo non est delictum? Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Quo corde, quo ore, qua fronte  parvulos mortuos negatis, pro quibus Christum mortuum non negatis? Si non est pro eis Christus mortuus, utquid baptizantur? Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus. Si autem etiam pro eis mortuus est, qui unus pro omnibus mortuus est; ergo mortui sunt et isti cum omnibus. Et quia in peccato mortui sunt, moriuntur et peccato ut vivant Deo, quando renascuntur ex Deo. Quod si explicare non possim quomodo vivus generet mortuum (mortuus enim peccato parens, et vivens Deo, generat tamen in peccato mortuum, nisi et ipse peccato regeneratione moriatur, et vivat Deo); numquid ideo falsum est, quia explicari verbis vel non potest, vel difficillime potest? Tu nega, si audes, natum mortuum, pro quo Christum non negas mortuum. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14). Verba sunt apostolica; sed arma sunt nostra, quibus tamen si repugnare nolis, intelligis quod sine dubitatione credendum est etiam si non intelligas. Homo enim qui spiritualiter natus, carnaliter gignit, utrumque habet semen, et immortale unde se gaudeat vivum, et mortale unde generet mortuum. Cui vivificando nullo modo necessaria Christi mors esset, nisi mortuus natus esset. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Nec eos de ista morte excitatis, quos mortuos non esse clamatis: sed ne vivant potius impeditis, quando in eorum parentibus fidem, qua una possunt reviviscere, impiorum argumentorum machinis oppugnatis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal