CAPUT PRIMUM.

1. Jam nunc ab alterius voluminis exordio caetera videamus, quibus librum meum refellere niteris; omittentes, sicut instituimus, ea quae nodos non faciunt quaestionum, quibus solvendis curam nos oportet impendere, nec  immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Superiore igitur libro satis egimus, quo recte judicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonaeque sint nuptiae, quas et conditione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum tamen esse concupiscentiam carnis qua concupiscit adversus spiritum, eoque malo bene uti pudicitam conjugalem, meliusque non uti continentiam sanctiorem: quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed per inobedientiam unius hominis exortum atque traductum, et per obedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cujus obligatione implicat debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, adversarius meus videris: sed in te debellando, meus testis es: si autem non debellas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne caeteris tribus respondere non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere.

2. Propositis ex meo libro (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 3) verbis meis exultas, quod «teste Apostolo» dixerim, «donum Dei esse pudicitiam conjugalem» (I Cor. VII, 7): quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), quo malo utitur bene pudicitia conjugalis, sicut jam in libro superiore monstravi. Non itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat filiorum. Ejus quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio ejus inserviant. Ac per hoc ejus motus, non in ipso, cujus inquietus est motus; sed in refrenante ac bene utente laudatur.

3. Itaque isto malo cum bene utuntur conjugati fideles, a cujus reatu soloti sunt munere Salvatoris; profecto quicumque inde nascuntur ejusdem munere Creatoris, non sicut nobis objicis, «in regnum diaboli praeparantur;» sed ab illo potius eruendi et in  regnum Unigeniti transferendi . Haec enim est, et esse debet piorum conjugum intentio, ut regenerationi generatio praeparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis utar, «Apostolorum legio repugnavit» (Supra, lib. 3, n. 65), non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc vero quandoquidem cum hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab ejus obligatione solvantur, et aut ex ista vita ab illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi praelientur, victoresque in fine remunerentur?

4. Quis autem nostrum suspicatus est, «usum conjugum a diabolo fuisse repertum? Quis commixtionem corporum per malum praevaricationis» credidit «accidisse;» cum sine his nuptiae prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi objice, ut purgem: nam si et quod non dixi, mihi objicis, quando finimus?

5. «Consequens» putas «esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur.» Audi ergo et intellige: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed concupiscentiae malum non potest esse, nisi in eo quod est et vivit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum esse generatione contractum, regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum daemone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali hujus ipsa est causa, quia nascitur. Nascitur ergo munere Dei, cum daemone autem, judicio Dei sane occulto, sed numquid injusto?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal