CAPUT IX.

53. Venis  etiam ad verba illa libri mei, ubi dixi, «Nonne illi conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28), nudi erant, et non confundebantur (Id. II, 25)? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent» (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 6)? Haec verba mea cum videres secundum Scripturas ita posita, ut quicumque eumdem locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod dixi; prolixa contradicens  disputatione multum sudasti, sed non sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua prava; quamvis meam rectam ipso experimento probares non abs te potuisse convelli. In qua tua contradictione praetereo gestus et jactationes tuas, tanquam hominis anhelantis, et pervenire quo nititur non valentis, et in nebulis tamen quas perturbatus offundit , se pervenisse fingentis. Sed necessarios articulos sermonis tui, quantum me adjuvat Dominus, comprehendo atque confringo; ut totum corpus victum jacere conspiciat, qui et illa tua et haec nostra perlegerit: praesertim quia illa quae abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt.

54. Dicis hic inter caetera, «In hoc quod post peccatum primi homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt, invenisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse conjugia.» Si ergo aeria essent conjugia sine libidine, aeria erunt te auctore corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amatis, ut quomodo eam prius ante peccatum in paradiso positis, ita etiam resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere affirmas, «naturale non esse  sine quo natura non est:» sed dico, naturale appellari vitium, sine quo nunc natura humana non nascitur, quae tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoc malum non ab illa prima institutione naturae, sed a primi hominis mala voluntate originem ducit: nec permanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur.

55. «Sententiam meam cimicem» dicis, «qui ut  molestiam vivus, sic fetorem praestat attritus:» quasi «verecunderis,» ut loqueris, «vincendo me atterere;» vel «tanquam victus ad loca,» ut dicis, «coenosa confugerim, exhorreas consequi atque perimere: quia videlicet partes disputationis tuae, quibus atterendus vel perimendus sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, velut quidam aedituus pudor tuus a verborum,» sicut perhibes, «libertate submovit.» Quare non potius de bonis quae laudas, libere loqueris? quare non est de opere Dei verborum libertas, si ejus intemerata permanet dignitas, nec aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et verborum comprimeret libertatem?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal