CAPUT IV.
10. Nonne ipse dixisti, «Administrationem corporis sic animo esse commissam, ut fructus operis fieret utrique communis, et vel virtutis exercitae gaudia, vel insolentiae poenas cum ejus quam hic non bene rexerat, carnis afflictione sentiret?» Responde igitur, quare in hac ipsa vita afflictione carnis anima crucietur infantis, cujus ei meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari. «Naturam» dicis «humanam in exordiis nascentium innocentiae dote locupletem.» Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta innocentia nonnunquam caeca, nonnunquam surda nascatur. Quod vitium etiam ipsam impedit fidem, Apostolo testante qui dicit, Igitur fides ex auditu (Rom. X, 17). Jam vero quis ferat, quod ad ipsum spectat animum, imaginem Dei «innocentiae,» sicut asseris, dote locupletem, fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in parvulos transeunt? An ita est quisquam vestrum fatuus, ut fatuitatem nullum malum putet; cum Scriptura dicat, Mortuum septem diebus, fatuum vero omnibus diebus esse lugendum (Eccli. XXII, 13)? Quis autem nesciat, quos vulgo moriones vocant, natura ita fatuos, ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non vultis fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatae originis noxam his omnibus dignissimam poenis, nisi ubi parcit ratione dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris. Qui nec ab ipsa universa massa perditionis abstinet sui operis bonum: ut ex malis vitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem mortalemque naturam, cujus nemo esse potest conditor, praeter ipsum, et in generatione damnata, praebeat vasis misericordiae regenerationis auxilium.