CAPUT. IV.

8. Ergo ad beatum redeamus Ambrosium. Etiam Pauli caro, inquit, corpus mortis erat, sicut ipse ait, «Quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Ita intellexit Ambrosius, ita Cyprianus, ita Gregorius, ut de aliis interim taceam simili praeditis auctoritate doctoribus. Huic morti dicetur in fine, Ubi est, mors, contentio tua? Sed regeneratorum est haec gratia, non generatorum. Christi enim caro, quod adjungit Ambrosius, damnant peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit: nascendo non sensit in se, moriendo crucifixit in nobis. Lex itaque peccati repugnans legi mentis, quae in tanti quoque apostoli membris erat, remittitur in Baptismate, non finitur. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis nihil Christi corpus attraxit; quia non ex illa Virgo concepit. Ex hac lege carnis repugnante legi mentis eamdem legem prima nativitate nemo non traxit; quia nisi ex illa mulier nulla concepit. Et ideo venerandus Hilarius, ex peccato esse omnem carnem non cunctatus est dicere (Supra, lib. 1, n. 9): sed numquid ideo negavit ex Deo? Quomodo dicimus, et ex carne carnem, et ex homine carnem; numquid etiam sic negamus ex Deo ? Ergo et ex Deo, quia creat; et ex homine, quia generat; et ex peccato, quia vitiat. Sed Deus qui genuit Filium sibi coaeternum, quod in principio Verbum erat, per quod creavit omne quod non erat, etiam ipsum creavit hominem sine vitio , non ex semine hominis per virginem  natum, in quo regenerat hominem generatum, sanatque vitiatum, a reatu statim, ab infirmitate paulatim. Contra quam regeneratus, si jam ratione utitur, illo spectante atque adjuvante velut in agone confligit: quia virtus in infirmitate perficitur (I Cor. XII, 9), dum contra hoc nostrum quod a justitia deficit, illo nostro quod ad justitiam proficit dimicatur; ut vincente profectu totum surgat in melius, non vincente defectu totum vergat in pejus. Parvulus vero, in quo adhuc rationis nullus est usus, voluntate quidem propria nec in bono est, nec in malo; quia nullam in alterutrum cogitationem versat , sed utrumque in illo consopitum vacat, et bonum naturale rationis, et malum originale peccati: sed annis accedentibus, evigilante ratione, venit mandatum, et reviviscit peccatum: quod adversus crescentem cum pugnare coeperit, tunc apparebit quid in infante latuerit, et aut vincit, et damnabitur ; aut vincitur, et sanabitur. Non tamen ideo malum hoc nihil nocuisset, etiamsi priusquam in illo apparere coepisset, parvulus hac exisset e vita: quia reatus ejusdem mali, non quo reum malum est, sed quo reum facit in quo est, sicut generatione contrahitur, ita nisi regeneratione non solvitur. Hoc est propter quod parvuli baptizantur, ut non solum regni Christi fruantur bono, verum et a malo regni mortis eruantur. Neque hoc fieri potest, nisi per eum, qui peccatum sua carne damnavit , quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam.

9. His itaque beati Ambrosii verbis, nec diabolus bonitate hominem creavit, sed hominem malignitate vitiavit: nec concupiscentiae malum nuptiarum abstulit bonum: nec in Baptismatis sacramento peccati alicujus reatus relinquitur insolutus: nec injustus est Deus, qui eum damnat lege justitiae, qui peccati lege fit reus, etiamsi ex illa natus est, quae parentem ejus propterea jam reum facere non potest, quia renatus est. Virtus porro, quae in infirmitate perficitur, quare, si haec vera sunt, desperanda est; cum per carnem Christi, quae damnat peccatum quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, fiat etiam in carne nostra justificatio per gratiam, in qua erat ante colluvio per culpam? Ac per hoc quinque ista vestra, in quibus maxime terretis homines, argumenta, nec alios poterunt perturbare, nec vos, si credatis Ambrosio, Cypriano, Gregorio, aliisque catholicis sanctis clarisque doctoribus, imo vero etiam vobis ipsis , legem peccati, quae inest hominis membris repugnans legi mentis,  qua caro concupiscit adversum spiritum, etiam baptizatis sanctis ingerere pugnandi necessitatem, contra quid nisi contra malum? non substantiam, sed substantiae vitium, Dei gratia nos regenerante non imputandum, Dei gratia juvante frenandum, Dei gratia remunerante sanandum?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal