CAPUT III.---Differunt sapiens et studiosus. Sapientem nonnihil scire, quia saltem scit sapientiam.

5. Volo, inquam, mihi paululum aperias, quid tibi inter sapientem et philosophum distare videatur? Sapientem a studioso, ait, nulla re differre arbitror; nisi quod quarum rerum in sapiente quidam habitus inest, earum est in studioso sola flagrantia. Quae sunt tandem istae res, inquam? Nam mihi nihil aliud videtur interesse, nisi quod alter scit sapientiam, alter scire desiderat. Si scientiam, inquit, modesto fine determinas, ipsam rem planius clocutus es. Quoquo modo, inquam, eam determinem, illud omnibus placuit, scientiam falsarum rerum esse non posse. In hoc mihi, inquit ille, visa fuit objicienda praescriptio, ne inconsiderata consensione mea facile in principalis illius quaestionis campis tua equitaret oratio. Plane, inquam, mihi nihil ubi equitare possem reliquisti. Nam nisi fallor, quod jamdudum molior, ad ipsum finem pervenimus. Si enim, ut subtiliter vereque dixisti, nihil inter sapientiae studiosum et sapientem interest, nisi quod iste amat, ille autem habet sapientiae disciplinam; unde etiam nomen ipsum, id est, habitum quemdam exprimere non cunctatus es; nemo autem habere disciplinam potest in animo, qui nihil didicit; nihil autem didicit, qui nihil novit; et nosse falsum nemo potest: novit igitur sapiens veritatem, quem disciplinam sapientiae habere in animo, id est habitum jam ipse confessus es. Nescio, inquit, cujus impudentiae sim, si habitum inquisitionis divinarum humanarumque rerum esse in sapiente confessum me negare voluero. Sed qui tibi videatur inventorum probabilium habitus non esse, non video. Concedis mihi, inquam, falsa neminem scire? Facile id quidem, inquit. Dic jam si potes, inquam, sapientem nescire sapientiam. Quid enim, ait, hoc limite universa concludis, ut videri sibi non possit, comprehendisse se sapientiam? Da, inquam, dexteram. Nam si meministi, hoc est quod heri me dixi effecturum, quod nunc non a me conclusum, sed a te ultro mihi oblatum esse gaudeo. Nam cum inter me et Academicos hoc interesse dixissem, quod illis probabile visum est veritatem non posse comprehendi; mihi autem nondum quidem a me inventam, inveniri tamen posse a sapiente videatur: nunc tu cum mea interrogatione urgereris, utrum sapiens nesciat sapientiam, Videtur sibi scire, dixisti. Quid tum postea, inquit? Quia si videtur sibi, inquam, scire sapientiam, non ei videtur nihil scire posse sapientem. Aut si sapientia nihil est, volo affirmes.

6. Crederem vere, inquit, ad calcem nos finem  que venisse; sed repente cum dexteras interposuisti, disjunctissimos nos esse et in longum progressos video: videlicet quod hesterno die a nobis nulla alia quaestio constituta videbatur, nisi quod sapientem ad comprehensionem veri pervenire posse, affirmante te, ego negaveram: nunc vero nihil me opinor concessisse tibi, quam videri posse sapienti probabilium rerum se consecutum esse sapientiam: quam tamen sapientiam in investigatione divinarum humanarumque rerum me constituisse nulli nostrum arbitror dubium. Non, inquam, ideo quia involvis, evolveris: videris enim jam mihi exercendi tui causa disputare. Et quia bene nosti istos adolescentulos vix adhuc posse discernere quae acute ac subtiliter disseruntur, tanquam judicum abuteris ignorantia, ut tibi quantumlibet loqui nullo liceat reclamante. Nam paulo ante dixisti, cum quaererem utrum sciret sapiens sapientiam, scire sibi videri. Cui ergo videtur sapientem, scire sapientiam, non utique videtur nihil scire sapientem. Hoc enim contendi non potest, nisi quisquam dicere audeat, nihil esse sapientiam. Ex quo fit, ut jam hoc tibi, quod etiam mihi, videatur; nam mihi videtur sapientem non nihil scire, et tibi, opinor, cui placet, videri sapienti sapientem scire sapientiam. Tum ille, Non magis me ingenium exercere velle quam te, arbitror; et id miror, non enim tibi ulla in hanc rem exercitatione opus est. Nam mihi adhuc fortasse caeco videtur interesse inter videri sibi scire, et scire; et inter sapientiam quae in investigatione posita est, et veritatem: quae a nobis cum alterutra dicantur, sibi quemadmodum quadrent non invenio. Tum ego, cum jam ad prandium vocaremur; Non, inquam, mihi quod tantum reniteris displicet: aut enim ambo nescimus quid loquamur, et danda est opera ne tam turpes simus; aut unus nostrum, quod item relinquere atque negligere non minus turpe est: sed pomeridianis horis rediemus ad invicem. Mihi enim cum videretur jam nos ad calcem pervenisse, pugnos etiam miscuisti. Hic cum arrisissent, discessimus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal