- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS TRIBUS CONTRA ACADEMICOS LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Romanianum ad veram philosophiam cohortatur.
- CAPUT II.---An ad beatam vitam necessaria sit veri comprehensio, an sola ejus inquisitio.
- CAPUT III.---Beatitatem in investigatione veri sitam esse pro Academicis propugnatur.
- CAPUT IV.---Quid sit error.
- CAPUT V.---Quidnam sit sapientia.
- CAPUT VI.---Sapientiae definitio datur et impugnatur. Albicerii divinationes.
- CAPUT VII.---Vindicatur data sapientiae definitio.
- CAPUT VIII.---Hariolus an sapiens, et quid sit sapiens. Sapientiae descriptio tuendae Academicorum opinioni accommodata.
- CAPUT IX.---Epilogus.
- S. AUGUSTINUS, EPIST. 1, AD HERMOGENIANUM.
- EX LIB. XV DE TRINITATE, CAP. XII.
CAPUT IV.---Rursus quod sapiens non est qui nihil scit.
7. Et cum redissemus, invenimus Licentium, cui nunquam sitienti Helicon subvenisset, excogitandis versibus inhiantem. Nam de medio pene prandio, quamvis nostri prandii idem initium qui finis fuit, clam surrexerat, nihilque biberat. Cui ego, Opto quidem, inquam, tibi ut istam poeticam quam concupisti, complectaris aliquando: non quod me nimis delectet ista perfectio; sed quod video te tantum exarsisse, ut nisi fastidio evadere ab hoc amore non possis; quod evenire post perfectionem facile solet. Deinde cum sis bene canorus, malim auribus nostris inculces tuos versus; quam ut in illis graecis tragoediis, more avicularum quas in caveis inclusas videmus, verba quae non intelligis cantes. Admoneo tamen ut pergas potum, si voles, et ad scholam redeas nostram, si tamen aliquid jam de te Hortensius et philosophia meretur, cui dulcissimas primitias jam vestro illo sermone libasti, qui te vehementius quam ista poetica incederat ad magnarum et vere fructuosarum rerum scientiam. Sed dum ad istarum disciplinarum, quibus excoluntur animi, circum revocare vos cupio; metuo ne vobis labyrinthus fiat, et prope me poenitet ab illo te impetu repressisse. Erubuit ille, discessitque ut biberet. Nam et multum sitiebat, et occasio dabatur evitandi me, plura fortasse atque asperiora dicturum.
8. Et cum rediisset, intentis omnibus, sic coepi: Itane est, Alypi, ut inter nos de re jam, ut mihi videtur, manifestissima non conveniat? Non mirum est, inquit, si quod tibi in promptu esse asseris, mihi obscurum sit: siquidem pleraque manifesta, possint aliis manifestiora, et item obscura quaedam, nonnullis obscuriora esse. Nam si et hoc tibi vere manifestum est, mihi crede, esse alium quemquam cui et hoc manifestum tuum manifestius sit; et item alium cui meum obscurum obscurius sit. Sed ne me perpugnacem diutius putes, obsecraverim ut hoc manifestum manifestius edisseras. Attende, inquam, quaeso diligenter, et quasi seposita paululum respondendi cura. Si enim bene me atque te novi, facile data opera clarebit quod dico, et alter alteri cito persuadebit. Dixistine tandem, an fortasse obsurdueram, videri sapienti se scire sapientiam? Annuit. Omittamus, inquam, paululum istum sapientem. Tu ipse sapiens es, an non? Nihil, inquit, minus. Volo tamen, inquam, respondeas mihi quid ipse sentias de sapiente Academico; utrumnam tibi videatur scire sapientiam? Utrum sibi, inquit, scire videatur an sciat, unumne an diversum putas? Metuo enim ne haec confusio cuiquam nostrum suffugium praebeat.
9. Hoc est, inquam, Tuscum illud jurgium quod dici solet, cum quaestioni intentatae non ejus solutio, sed alterius objectio videtur mederi. Quod etiam poeta noster (ut me aliquantum Licentii auribus dedam) decenter in Bucolico carmine hoc rusticanum et plane pastoricium esse judicavit, cum alter alterum interrogat, ubi coeli spatium non amplius quam tres ulnas pateat: ille autem, Dic quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores. (Virg., Ecloga 3, vv. 105, 106.) Quod quaeso, Alypi, ne in villa nobis licere arbitreris: certe vel istae balneolae aliquam decoris gymnasiorum faciant recordationem: ad id, si placet, quod rogo, responde. Videturne tibi sapiens Academicorum scire sapientiam? Ne verba verbis referendo, inquit, in longum eamus, videtur videri sibi scire. Videtur ergo, inquam, tibi nescire? Non enim ego quaero quid tibi videatur videri sapienti, sed utrum tibi videatur sapiens scire sapientiam. Potes, ut opinor, hic aut aiere, aut negare. O utinam, inquit, aut ita mihi facile esset ut tibi, aut ita tibi difficile ut mihi! nec tam molestus esses, nec in his quidquam sperares. Nam cum me interrogares, quid mihi de Academico sapiente videatur; respondi, videri mihi quod videatur sibi scire sapientiam, ne aut temere me scire affirmarem, aut illum non minus temere scire dicerem. Pro magno, inquam, beneficio mihi obsecro concedas primo, ut ad id quod ego, non ad id quod tu te interrogas respondere digneris. Deinde ut spem meam, quam tibi non minus curae, quam tuam esse certo scio, nunc paululum omittas. Certe si me ista interrogatione decepero, cito transibo in tuam partem, controversiamque finiemus. Postremo ut pulsa nescio qua sollicitudine, qua te tangi video, diligentius animadvertas, quo facile intelligas quid mihi abs te responderi velim. Dixisti enim ideo te non aut aiere aut negare, quod utique faciendum est ad id quod rogo, ne temere te scire dicas quod nescis: quasi vero ego quid scias quaesierim, et non quid tibi videatur. Itaque nunc idem planius (si tamen planius dici potest) interrogo: Videturne tibi scire sapientiam sapiens, an non videtur? Si inveniri, inquit, sapiens qualem ratio prodit, queat; potest mihi videri scire sapientiam. Ratio igitur, inquam, talem tibi prodit esse sapientem, qui sapientiam non ignoret: et recte isthuc. Non enim aliter decebat videri tibi.
10. Quaero ergo jam, utrum possit sapiens inveniri. Si enim potest, potest etiam scire sapientiam, omnisque quaestio inter nos dissoluta est. Si autem non posse dicis, jam non quaeretur utrum sapiens aliquid sciat, sed utrum sapiens quisquam esse possit. Quo constituto, jam recedendum erit ab Academicis, et tecum ista quaestio quantum valemus, diligenter cauteque versanda. Nam illis placuit, vel potius visum est, et esse posse hominem sapientem, et tamen in hominem scientiam cadere non posse. Quare illi sapientem nihil scire affirmarunt. Tibi autem videtur scire sapientiam, quod non est utique nihil scire. Simul enim placuit inter nos, quod etiam inter omnes veteres, interque ipsos Academicos, scire falsa neminem posse: unde illud jam restat, ut aut contendas nihil esse sapientiam, aut talem sapientem ab Academicis describi, qualem ratio non habet, fatearis.