CAPUT IV.---Quid sit error.

10. Mihi, ait ille, nec secundum rationem vivere, nec beatus omnino, quisquis errat videtur. Errat autem omnis qui semper quaerit nec invenit. Unde tibi unum jam e duobus monstrandum est: aut errantem beatum esse posse; aut eum qui quod quaerit nunquam invenit, non errare. Hic ille: Beatus errare non potest. Et cum diu siluisset: Non autem errat, inquit, cum quaerit; quia ut non erret, perfecte quaerit. Et Trygetius: Ut non erret quidem, inquit, quaerit; sed errat, cum minime invenit. Ita autem tibi profuturum putasti, quod errare ille non vult, quasi nemo erret invitus, aut quisquam omnino erret, nisi invitus. Tum ego, cum ille diu cunctaretur quid responderet: Definiendum vobis est, inquam, quid sit error: facilius enim ejus fines potestis videre, in quem jam penitus ingressi estis. Ego, inquit Licentius, definire aliquid idoneus non sum: quamvis errorem definire sit facicilius quam finire. Ego, ait ille, definiam; quod mihi facillimum est, non ingenio, sed causa optima. Nam errare est utique semper quaerere, nunquam invenire. Ego, inquit Licentius, si vel istam definitionem facile possem refellere, jamdudum causae meae non defuissem. Sed quoniam aut res ipsa per se ardua est, aut ita mihi apparet; peto a vobis ut usque in crastinam lucem quaestio differatur, si nihil hodie quod respondeam, reperire potuero, cum id sedulo mecum ipse volvam. Quod cum concedendum putarem, non renuentibus caeteris, deambulatum ire surreximus: nobisque inter nos multa variaque sermocinantibus, ille in cogitatione defixus fuit. Quod cum frustra esse sensisset, relaxare animum maluit, et nostro se sermoni miscere. Postea cum jam advesperasceret, in eumdem  conflictum redierant: sed modum imposui, persuasique ut in alium diem differri paterentur. Inde ad balneas.

11. Postridie autem cum consedissemus: Proferte, inquam, quod heri coeperatis. Tum Licentius: Distuleramus, inquit, disputationem, nisi fallor, rogatu meo, cum erroris definitio difficillima mihi esset. Hic plane, inquam, non erras, quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optaverim (Lib. 1 Retract., c. 1, n. 2). Audi ergo, inquit, quod heri etiam nisi intercessisses, protulissem. Error mihi videtur esse falsi pro vero approbatio; in quem nullo pacto incidit, qui veritatem quaerendam semper existimat: falsum enim probare non potest, qui probat nihil; non igitur potest errare. Beatus autem facillime esse potest: nam, ne longius abeam, si nobis ipsis, ut heri licuit, quotidie vivere liceret; nihil mihi occurrit cur nos beatos appellare dubitaremus. Viximus enim magna mentis tranquillitate, ab omni corporis labe animum vindicantes, et a cupiditatum facibus longissime remoti, dantes, quantum homini licet, operam rationi; hoc est, secundum illam divinam partem animi viventes, quam beatam vitam esse hesterna inter nos definitione convenit: atque, ut opinor, nihil invenimus, sed tantummodo quaesivimus veritatem. Potest igitur sola inquisitione veritatis, etiamsi eam invenire minime possit, homini beata vita contingere. Nam definitio tua vide quanta facilitate excludatur notione communi. Etenim errare dixisti esse, Semper quaerere, et nunquam invenire. Quid si quisquam nihil quaerat, et interrogatus, verbi gratia, utrumnam modo dies sit, temere statimque noctem esse opinetur atque respondeat? nonne tibi videtur errare? Hoc igitur erroris genus vel immanissimum, non complexa est definitio tua. Quid si etiam non errantes complexa est, potestne definitio ulla esse vitiosior? Nam si quis Alexandriam quaerat, et ad eam recto pergat itinere; non, opinor, potes eum errantem vocare. Quid si eamdem viam, variis impeditus causis, longo agat tempore, et in ea morte praeveniatur; nonne et semper quaesivit, et nunquam invenit, nec erravit tamen? Non, inquit ille, semper quaesivit.

12. Recte dicis, ait Licentius, et bene admones. Inde enim prorsus nihil ad rem pertinet definitio tua: non enim ego beatum esse dixi, qui semper quaerat veritatem. Quod ne fieri quidem potest: primo, quia non semper homo est; deinde, quia non ex quo tempore incipit esse homo, eo jam potest, aetate impediente, verum quaerere. Aut si semper id putas dicendum, si nihil temporis quo jam quaerere potest, perire patitur; rursus tibi Alexandriam redeundum est. Fac enim quemquam, ex quo tempore iter agere vel aetate vel negotio sinitur, pergere occipere illam viam, atque, ut supra dixi, cum deviet nusquam, antequam perveniat tamen vita excedere; multum profecto errabis, si tibi errasse iste videbitur, quamvis omni quo potuit tempore, nec quaerere desierit, nec invenire potuerit quo pergebat. Quamobrem si et mea descriptio vera est, et secundum eam non errat ille  qui perfecte quaerit, quamvis non inveniat veritatem, beatusque est ob eam rem, quod secundum rationem vivit; tua vero definitio et frustrata est, et si non esset, nihil eam curare deberem, si ex eo solum quod ego definivi, satis causa firmata est: cur, quaeso, nondum est ista inter nos quaestio dissoluta?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal