CAPUT V.---Quidnam sit sapientia.

13. Hic Trygetius: Dasne, inquit, sapientiam rectam viam vitae esse? Do, inquit, sine dubio: sed tamen volo mihi sapientiam definias, ut sciam utrum quae mihi, eadem tibi esse videatur. Et ille: Parum tibi, ait, videtur definita hoc ipso quod nunc interrogatus es? Etiam quod volui concessisti. Si enim non fallor, non falso recta via vitae sapientia nominatur. Tum Licentius: Nihil mihi tam ridiculum, quam ista definitio videtur, inquit. Fortasse, ait ille: pedetentim tamen quaeso, ut ratio praeveniat risum tuum: nihil enim est foedius risu irrisione dignissimo. Quid enim, ait ille, nonne fateris vitae mortem esse contrariam? Fateor, ait. Mihi igitur, inquit ille, via vitae nulla magis videtur, quam ea qua quisque pergit, ne in mortem incidat. Assentiebatur Trygetius. Ergo si viator quispiam diverticulum vitans, quod a latronibus obsideri audierit, recta ire pergat, atque ita evadat interitum; nonne et viam vitae, et rectam secutus est; et eam sapientiam nominat nemo? Quomodo igitur omnis recta vitae via sapientia est? Concessi enim esse, sed non solam. Definitio autem nihil complecti debuit, quod esset alienum. Itaque rursus defini, si placet, quid tibi videtur esse sapientia.

14. Diu ille tacuit; deinde: En, inquit, iterum definio, si hoc tu nunquam finire statuisti. Sapientia est via recta, quae ad veritatem ducat. Similiter et hoc, inquit ille, refellitur: nam dum apud Virgilium Aeneae dictum est a matre: Perge modo, et qua te ducit via dirige gressum. (Aeneid. 1, 400.) sequens hanc viam ad id quod dictum erat, id est ad verum, pervenit. Contende, si placet, ubi pedem ille incedens posuit, sapientiam posse dici: quanquam stulte prorsus istam descriptionem tuam effringere conor; nam causam meam nulla plus adjuvat. Etenim sapientiam non ipsam veritatem, sed viam quae ad eam ducat, esse dixisti. Quisquis ergo hac utitur via, sapientia profecto utitur; et qui sapientia utitur, sapiens sit necesse est: sapiens igitur erit ille, qui perfecte quaesierit veritatem, etiamsi ad eam nondum pervenerit. Nam via quae ducit ad veritatem, nulla, uti opinor, intelligitur melius quam diligens inquisitio veritatis. Hac igitur sola via utens, jam iste sapiens erit: at nemo sapiens miser; omnis autem homo aut miser, aut beatus: beatum igitur faciet non tantum inventio, sed ipsa per se investigatio veritatis.

15. Tum ille arridens: Merito mihi, inquit, ista contingunt, dum adversario in re non necessaria fidenter assentior: quasi vero ego sim magnus definitor, aut quidquam in disputando magis supervacaneum putem. Quis enim modus erit, si ego rursus velim definiri abs te aliquid, et rursus ejusdem definitionis  verba, et consequentium item singillatim omnia, fingens quod nihil intelligam, definiri flagitem? Nam quid planissimum non meo jure definiri cogam, si jure a me sapientiae definitio postulatur? Cujus enim verbi in animis nostris apertiorem notionem natura esse voluit quam sapientiae? Sed nescio quomodo, cum mentis nostrae veluti portum notio ipsa reliquerit, et verborum sibi quasi vela tetenderit, occurrant  statim calumniarum mille naufragia. Quamobrem aut definitio sapientiae ne requiratur, aut judex noster in ejus patrocinium dignetur descendere. Tum ego, cum jam stilum nox impediret, et quasi de integro magnum quiddam disserendum viderem oboriri, in alium diem distuli: nam disputare coeperamus sole jam in occasum declinante, diesque pene totus cum in rebus rusticis ordinandis, tum in recensione primi libri Virgilii peractus fuit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal