CAPUT VIII.---Hariolus an sapiens, et quid sit sapiens. Sapientiae descriptio tuendae Academicorum opinioni accommodata.

22. Jam res divinae cum, omnibus concedentibus, meliores augustioresque multo quam humanae sint; quo pacto ille eas assequi poterat, qui quid esset ipse, nesciebat? Nisi forte existimas sidera, quae quotidie contemplamur, magnum quiddam esse in comparatione verissimi et secretissimi Dei, quem raro fortasse intellectus, sensus autem nullus attingit: haec autem praesto sunt oculis nostris. Nec ista igitur sunt illa divina, qualia se sola scire sapientia profitetur: caetera autem quibus isti, nescio qui divinantes, vel ad vanam jactantiam, vel ad quaestum abutuntur, prae sideribus  profecto viliora sunt. Non igitur Albicerius rerum humanarum ac divinarum scientiae particeps fuit, frustraque abs te isto modo definitio nostra tentata est. Postremo cum quidquid praeter res humanas atque divinas est, nos vilissimum ducere et omnino contemnere oporteat; quaero in quibus rebus quaerat ille tuus sapiens veritatem? In divinis, ait ille: nam virtus etiam in homine sine dubitatione divina est. Has igitur Albicerius jam sciebat, quas tuus sapiens semper inquiret? Tum Licentius: Divinas, ait, et ille noverat, sed non eas quae a sapiente quaerendae sunt. Quis enim non evertat omnem loquendi consuetudinem, si ei divinationem concedat, adimat  res divinas, e quibus divinatio nominata est? Quare illa vestra definitio, ni fallor, nescio quid aliud quod ad sapientiam non pertineret, inclusit.

23. Tum Trygetius: Definitionem istam, inquit, defendet, si libebit, ille qui protulit. Nunc mihi tu volo respondeas, ut tandem ad id quod agitur, veniamus. Isthic sum, inquit ille: Dasne, ait, Albicerium scisse verum? Do, inquit. Melior igitur tuo sapiente. Nullo modo, ait ille: nam quod genus veri sapiens inquirit, non solum ille delirus hariolus, sed ne ipse quidem sapiens dum in hoc corpore vivit, assequitur: quod tamen tantum est, ut multo sit praestabilius hoc semper quaerere, quam illud aliquando invenire. Necesse est, ait Trygetius, ut mihi in angustiis definitio illa subveniat. Quae si propterea tibi vitiosa visa est, quia complexa est eum quem non possumus vocare sapientem; quaero utrum eam probes, si sapientiam rerum humanarum divinarumque scientiam dicamus, sed earum quae ad beatam vitam pertineant. Est, inquit ille, et ista sapientia, sed non sola: unde superior definitio invasit alienum, haec autem proprium deseruit: quare illa avaritiae, ista stultitiae coargui potest. Etenim ut ipse jam explicem definitione quod sentio, sapientia mihi videtur esse rerum humanarum divinarumque, quae ad beatam vitam pertineant, non scientia solum, sed etiam diligens inquisitio. Quam descriptionem si partiri velis, prima pars quae scientiam tenet, Dei est; haec autem quae inquisitione contenta est, hominis. Illa igitur Deus, hac autem homo beatus est. Tum ille: Miror, inquit, sapientem tuum quomodo asseras  frustra operam consumere. Quomodo, inquit Licentius, frustra operam consumere , cum tanta mercede conquirat? Nam hoc ipso quo quaerit, sapiens est; et quo sapiens, eo beatus: cum ab omnibus involucris corporis mentem quantum potest, evolvit, et seipsum in semetipsum colligit; cum se non permittit cupiditatibus laniandum, sed in se atque in Deum semper tranquillus intenditur: ut et hic, quod beatum esse supra inter nos convenit, ratione perfruatur; et extremo die vitae ad id quod concupivit adipiscendum reperiatur paratus; fruaturque merito divina beatitudine, qui humana sit ante perfructus .

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal