- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS TRIBUS CONTRA ACADEMICOS LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Romanianum ad veram philosophiam cohortatur.
- CAPUT II.---An ad beatam vitam necessaria sit veri comprehensio, an sola ejus inquisitio.
- CAPUT III.---Beatitatem in investigatione veri sitam esse pro Academicis propugnatur.
- CAPUT IV.---Quid sit error.
- CAPUT V.---Quidnam sit sapientia.
- CAPUT VI.---Sapientiae definitio datur et impugnatur. Albicerii divinationes.
- CAPUT VII.---Vindicatur data sapientiae definitio.
- CAPUT VIII.---Hariolus an sapiens, et quid sit sapiens. Sapientiae descriptio tuendae Academicorum opinioni accommodata.
- CAPUT IX.---Epilogus.
- S. AUGUSTINUS, EPIST. 1, AD HERMOGENIANUM.
- EX LIB. XV DE TRINITATE, CAP. XII.
CAPUT II.---An fortuna sapienti necessaria.
2. Sed quaeso vos, nonne miserti nostri estis, cum pridie ita cubitum issemus, ut ad dilatam quaestionem, et prorsus ad nihil aliud surgeretur; quod tanta de re familiari necessario peragenda exstiterunt, ut his penitus occupati, vix duas extremas diei horas in nosmetipsos respirare possemus? Quare semper fuit sententia mea, sapienti jam homini nihil opus esse; ut autem sapiens fiat, plurimum necessariam esse fortunam (Lib. 1 Retract. cap. 1, n. 1): nisi quid aliud videtur Alypio. Tum ille: Quantum juris, inquit, fortunae tribuas, nondum bene novi. Nam si ad contemnendam fortunam, fortuna ipsa opus esse arbitraris, me quoque comitem in hanc sententiam do tibi. Sin fortunae nihil aliud concedis, quam ea quae corporis necessitati non possunt, nisi ipsa volente, suppetere; non ita sentio. Aut enim licet eadem repugnante atque invita, nondum sapienti, cupido tamen sapientiae, ea sumere quae vitae necessaria confitemur; aut concedendum est etiam in omni sapientis vita eam dominari, cum et ipse sapiens iis quae corpori necessaria sunt, non indigere non possit.
3. Dicis ergo, inquam, fortunam esse necessariam studioso sapientiae, sapienti vero negas. Non ab re est eadem repetere, inquit. Itaque nunc etiam abs te quaero, utrum fortunam ad seipsam contemnendam aliquid juvare aestimes. Quod si arbitraris, dico sapientiae cupidum magnopere indigere fortuna. Arbitror, inquam, siquidem per illam erit talis, qualis eam possit contemnere. Nec absurdum est: nam sic etiam parvis nobis ubera necessaria sunt, quibus efficitur, ut sine his postea vivere, ac valere possimus. Sententias, ait, nostras si animi conceptio non dissonat, concordare mihi liquet: nisi forte discernendum cuiquam videtur quod vel fortunae vel uberum, non ipsa ubera seu fortuna, sed alia res quaedam nos faciat contemptores. Nihil magnum est, inquam, alio simili uti. Nam ut sine navi, vel quolibet vehiculo, aut omnino, ne vel ipsum Daedalum timeam, sine ullis ad hanc rem accommodatis instrumentis, aut aliqua occultiore potentia, Aegeum mare nemo transmittit; quamvis nihil aliud, quam pervenire proponat; quod cum ei evenerit, illa omnia quibus advectus est, paratus sit abjicere atque contemnere: ita quisquis ad sapientiae portum, et quasi firmissimum et quietissimum solum pervenire voluerit; quoniam, ut alia omittam, si caecus ac surdus fuerit, non potest, quod positum est in potestate fortunae, necessariam mihi videtur ad id, quod concupivit, habere fortunam. Quod cum obtinuerit, quamvis putetur indigere quibusdam rebus ad corporis valetudinem pertinentibus; illud tamen constat, non his opus esse ut sapiens sit, sed ut inter homines vivat. Imo, ait ille, si caecus ac surdus sit; et sapientiam adipiscendam, et ipsam vitam propter quam sapientia quaeritur, mea sententia, jure contemnet. .
4. Tamen, inquam, cum ipsa vita nostra, qua hic vivimus, sit in potestate fortunae; nec nisi vivens quisque sapiens fieri possit: nonne fatendum est opus esse ejus favore, quo ad sapientiam pervehamur? Sed cum sapientia, inquit, non nisi viventibus sit necessaria, remotaque vita nulla sit indigentia sapientiae, nihil in propaganda vita pertimesco fortunam. Etenim quia vivo, propterea volo sapientiam, non quod sapientiam desidero, volo vitam. Unde fortuna si mihi abstulerit vitam, auferet causam quaerendae sapientiae. Nihil igitur habeo, cur ut fiam sapiens, aut favorem optem fortunae, aut impedimenta formidem, nisi alia fortasse protuleris. Tum ego: Non igitur censes sapientiae studiosum posse a fortuna, ne ad sapientiam perveniat, impediri, etiamsi ei non auferat vitam? Non arbitror, inquit.