CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.

39. Pascuntur autem his escis qui laetantur eis; nec illi laetantur eis quorum Deus venter est. Neque enim et in illis qui praebent ista, ea quae dant, fructus est; sed quo animo dant. Itaque ille qui Deo serviebat, non suo ventri, video plane unde gaudeat; video, et congratulor ei valde. Acceperat enim a Philippensibus, quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, video. Unde autem gaudet, inde pascitur, quia in veritate loquens, Gavisus sum, inquit, magnifice in Domino, quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo et sapiebatis; taedium autem habuistis (Philip. IV, 10). Isti ergo diuturno taedio marcuerant, et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis: et gaudet eis quia repullularunt, non sibi quia ejus indigentiae subvenerunt. Ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum sufficiens esse. Scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omnia imbutus sum; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat (Ibid., 11-13).

40. Unde ergo in omnibus  gaudes, o Paule magne? Unde gaudes, unde pasceris, homo renovate in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit te, et anima viva tanta continentia, et lingua volatilis loquens mysteria? Talibus quippe animantibus esca ista debetur. Quid est quod te pascit? Laetitia. Quod  sequitur audiamus. Verumtamen, inquit, bene fecistis, communicantes tribulationi meae. Hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi benefecerunt, non quia ejus angustia relaxata est, qui dicit tibi, In tribulatione dilatasti mihi (Psal. IV, 2): quia et abundare et penuriam pati novit in te qui confortas eum. Scitis enim, inquit, et vos, Philippenses, quoniam in principio Evangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; quia et Thessalonicam, et semel et iterum, usibus meis misistis (Philipp. IV, 14-16). Ad haec bona opera eos rediisse nunc gaudet, et repullulasse laetatur tanquam revirescente fertilitate agri.

41. Numquid propter usus suos, quia dixit, Usibus meis misistis? numquid propterea gaudet? Non propterea. Et hoc unde scimus? Quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed requiro fructum  (Ibid., 17). Didici a te, Deus meus, inter datum et fructum discernere. Datum est res ipsa quam dat, qui impertitur haec necessaria; veluti est nummus, cibus, potus, vestimentum, tectum, adjutorium. Fructus autem, bona et recta voluntas datoris est. Non enim ait Magister bonus, Qui susceperit prophetam, tantum; sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum, Qui susceperit justum; sed addidit, in nomine justi. Ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem justi accipiet. Nec solum ait: Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis; sed addidit: tantum in nomine discipuli. Et sic adjunxit: Amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X, 41, 42). Datum est, suscipere prophetam, suscipere justum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem, in nomine prophetae, in nomine justi, in nomine discipuli hoc facere. Fructu pascitur Elias a vidua sciente quod hominem Dei pasceret, et propter hoc pasceret: per corvum autem dato pascebatur (III Reg. XVII, 6). Nec interior Elias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal