CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.

38. Volo etiam dicere, Domine Deus meus, quod me consequens tua Scriptura commonet; et dicam, nec verebor. Verum enim dicam, te mihi inspirante, quod ex eis verbis voluisti ut dicerem. Neque enim alio praeter te inspirante credo me verum dicere, cum  tu sis veritas (Joan. XIV, 6), omnis autem homo mendax (Psal. CXV, 11). Et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Ergo ut verum loquar, de tuo loquar. Ecce dedisti nobis in escam omne fenum sativum, seminans semen quod est super omnem terram; et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi. Nec nobis solis, sed et omnibus avibus coeli, et bestiis terrae, atque serpentibus: piscibus autem et cetis magnis non dedisti haec. Dicebamus enim eis fructibus terrae significari, et in allegoria figurari opera misericordiae, quae hujus vitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. Talis terra erat pius Onesiphorus, cujus domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigeravit, et catenam ejus non erubuit (II Tim. I, 16). Hoc fecerunt et fratres, et tali fruge fructificaverunt, qui quod ei deerat, suppleverunt ex Macedonia (II Cor. XI, 9). Quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur? (II Tim. IV, 16.) Ista enim debentur eis qui ministrant doctrinam rationalem per intelligentias divinorum mysteriorum; et ita eis debentur, tanquam hominibus. Debentur autem eis sicut animae vivae, praebentibus se ad imitandum in omni continentia. Item debentur eis tanquam volatilibus, propter benedictiones eorum quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal