EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.

«Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pelagiana haeresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et saepe dixi: Da quod jubes, et jube quod vis. Quae mea verba Pelagius Romae cum a quodam fratre coepiscopo meo fuissent eo praesente commemorata, ferre non potuit; et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat, litigavit.»

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal