CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.

19. In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adolescentia metuebatur, non amabam litteras, et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. Nemo autem invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. Nec qui me urgebant, bene faciebant; sed bene  mihi fiebat abs te, Deus meus. Illi enim non intuebantur quo referrem  quod me discere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. Tu vero cui numerati sunt capilli capitis nostri (Matth. X, 30), errore omnium qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam; meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. Ita de non bene facientibus tu bene faciebas mihi; et de peccante meipso juste retribuebas mihi. Jussisti enim, et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal