CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.

3. Capiunt ergone te coelum et terra, quoniam tu imples ea? An imples, et restat, quoniam non te capiunt? Et quo refundis quidquid impleto coelo et terra restat ex te? An non opus habes, ut quoquam continearis, qui contines omnia; quoniam quae imples, continendo imples? Non enim vasa quae te plena sunt, stabilem te faciunt; quia etsi frangantur, non effunderis. Et cum effunderis super nos, non tu jaces, sed erigis nos; nec tu dissiparis , sed colligis nos. Sed qui  imples omnia, te toto imples omnia? An quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt, et eamdem partem simul omnia capiunt? An singulas singula, et majores majora, minores minora capiunt? Ergo est aliqua pars tui major, aliqua minor. An ubique totus es, et res nulla te totum capit?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal