CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

42. Ideoque dicam quod verum est coram te, Domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum, et magnalia miraculorum, quae nomine piscium et cetorum significari credimus, suscipiunt corporaliter reficiendos, aut in aliquo praesentis vitae usu adjuvandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit, et quo pertineat ignorent, nec illi istos pascunt, nec isti ab illis pascuntur: quia nec illi haec sancta et recta voluntate operantur; nec isti eorum datis, ubi fructum nondum vident, laetantur. Inde quippe animus pascitur, unde laetatur. Et ideo pisces et ceti non vescuntur escis, quas non germinat nisi jam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal