CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.

32. Ecce enim, Domine Deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore saeculi, quibus moriebamur male vivendo, et coeperit esse anima vivens bene vivendo, completumque fuerit verbum tuum, quod per Apostolum tuum dixisti, Nolite conformari huic saeculo; consequitur et illud quod adjunxisti statim et dixisti, Sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2): non jam secundum genus, tanquam imitantes praecedentem proximum, nec ex hominis melioris auctoritate viventes. Neque enim dixisti, Fiat homo secundum genus; sed, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); ut nos probemus quae sit voluntas tua. Ad hoc enim dispensator ille tuus generans per Evangelium filios (I Cor. IV, 15), ne semper parvulos haberet quos lacte nutriret, et tanquam nutrix foveret (I Thess. II, 7): Reformamini, inquit, in novitate mentis vestrae, ad probandum vos  quae sit voluntas Dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum (Rom. XII, 2). Ideoque non dicis, Fiat homo; sed, Faciamus hominem. Nec dicis, Secundum genus; sed, Ad imaginem et similitudinem nostram. Mente quippe renovatus, et conspiciens intellectam veritatem tuam, homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur; sed demonstrante te probat ipse quae sit voruntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum: et doces eum  jam capacem videre Trinitatem unitatis, et unitatem Trinitatis. Ideoque pluraliter dicto, Faciamus hominem, singulariter tamen infertur, Et fecit Deus hominem;  et pluraliter dicto, Ad imaginem nostram, singulariter infertur, ad imaginem Dei. Ita homo renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Gen. I, 27; Coloss. III, 10): et spiritualis effectus judicat omnia, quae utique judicanda sunt; ipse autem a nemine judicatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal