CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.

33. Quod autem judicat omnia, hoc est quod habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Hoc enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). Alioqui homo in honore positus, non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Ergo in Ecclesia tua, Deus noster, secundum gratiam tuam quam dedisti ei, quoniam tuum sumus figmentum, creati in operibus bonis (Ephes. II, 10), non solum qui spiritualiter praesunt, sed etiam ii qui spiritualiter subduntur eis qui praesunt (Masculum enim et feminam fecisti hominem [Gen. I, 27], hoc modo in gratia tua spirituali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina; quia neque Judaeus, neque Graecus, neque servus, neque liber [Galat. III, 28]): spirituales ergo, sive qui praesunt, sive qui obtemperant, spiritualiter judicant (I Cor. II, 15): non de cognitionibus spiritualibus, quae lucent in firmamento (non enim oportet de tam sublimi auctoritate judicare); neque de ipso Libro tuo, etiamsi quid ibi non lucet; quoniam submittimus ei nostrum intellectum, certumque habemus etiam quod clausum est aspectibus nostris, recte veraciterque dictum esse. Sic enim homo, licet jam spiritualis et renovatus in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10); factor tamen legis debet esse, non judex (Jacobi IV, 11). Neque de illa distinctione judicat, spiritualium videlicet atque carnalium hominum, qui tuis, Deus noster, oculis noti sunt, et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex fructibus eorum cognoscamus eos (Matth. VII, 20): sed tu, Domine, jam scis eos et divisisti et vocasti in occulto, antequam fieret firmamentum. Neque de turbidis hujus saeculi populis quanquam  spiritualis homo judicat. Quid enim ei de iis qui foris sunt judicare (I Cor. V, 12), ignoranti quis inde venturus sit in dulcedinem gratiae tuae, et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?

34. Ideoque homo quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium coeli, neque ipsius occulti coeli, neque diei et noctis, quae ante coeli constitutionem vocasti, neque congregationis aquarum quod est mare; sed accepit potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Judicat enim; et approbat quod recte, improbat autem  quod perperam invenerit: sive in ea solemnitate sacramentorum quibus initiantur, quos pervestigat in aquis multis misericordia tua; sive in ea qua ille piscis exhibetur, quem levatum de profundo terra pia comedit; sive in verborum signis vocibusque subjectis auctoritati Libri tui tanquam sub firmamento volitantibus, interpretando, exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque invocando te, ore erumpentibus atque sonantibus signis, ut respondeat populus, Amen. Quibus omnibus vocibus corporaliter enuntiandis, causa est abyssus saeculi, et caecitas carnis, qua  cogitata non possunt videri, ut opus sit instrepere in auribus: ita quamvis multiplicentur volatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt. Judicat etiam spiritualis, approbando quod rectum, improbando autem quod perperam invenerit in operibus moribusque fidelium, eleemosynis tanquam terra fructifera, et de anima viva mansuefactis affectionibus, in castitate, in jejuniis, in cogitationibus piis, de iis quae per sensum corporis percipiuntur. De his enim judicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal