CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.

29. Ac per hoc in verbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta ejecit  , non reptilia animarum vivarum et volatilia, sed animam vivam. Neque enim jam opus habet Baptismo quo gentibus opus est, sicut opus habebat cum aquis tegeretur; non enim intratur aliter in regnum coelorum ex illo quo instituisti ut sic intretur: nec magnalia quaerit mirabilium quibus fiat fides; neque enim nisi signa et prodigia viderit, non credit (Joan. IV, 48), cum jam distincta sit terra fidelis ab aquis maris infidelitate amaris; et linguae in signo  sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Nec isto igitur genere volatili, quod verbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra quam fundasti super aquas. Immitte in eam verbum tuum per nuntios tuos. Opera enim eorum narramus, sed tu es qui operaris in eis, ut operentur animam vivam. Terra producit eam, quia terra causa est ut haec agant in ea; sicut mare fuit causa ut agerent reptilia animarum vivarum, et volatilia sub firmamento coeli, quibus jam terra non indiget; quamvis piscem manducet (Luc. XXIV, 43) levatum de profundo in ea mense quam parasti in conspectu credentium (Psal. XXII, 5); ideo enim de profundo levatus est ut alat aridam. Et aves, marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. Primarum enim vocum evangelizantium infidelitas hominum causa exstitit; sed et fideles exhortantur, et benedicuntur ab eis  multipliciter de die in diem. At vero anima viva de terra sumpsit  exordium, quia non prodest jam nisi fidelibus continere se ab amore hujus saeculi, ut anima eorum tibi vivat, quae mortua erat in deliciis vivens, deliciis, Domine, mortiferis (I Tim. V, 6); nam tu puri cordis vitales deliciae.

30. Operentur ergo jam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo per miracula et sacramenta et voces mysticas, ubi intenta sit ignorantia mater admirationis in timore occultorum signorum; tatis enim est introitus ad fidem filiis Adam oblitis tui, dum abscondunt se a facie tua (Gen. III, 8) et fiunt abyssus: sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus abyssi; et sint forma fidelibus vivendo coram eis, et excitando ad imitationem. Sic enim non tantum ad audiendum, sed etiam ad faciendum audiunt: Quaerite Dominum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII, 33), ut producat terra animam viventem. Nolite conformari huic saeculo (Rom. XII, 2), continete vos ab eo. Evitando vivit anima, quae appetendo moritur. Continete vos ab immani feritate superbiae, ab inerti voluptate luxuriae, et a fallaci nomine scientiae; ut sint bestiae mansuetae, et pecora edomita, et innoxii serpentes. Motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis, et delectatio libidinis, et venenum curiositatis motus sunt animae mortuae; quia non ita moritur, ut omni  motu careat, quoniam discedendo a fonte vitae, moritur, atque ita suscipitur a praetereunte saeculo, et conformatur ei.

31. Verbum autem tuum, Deus, fons vitae aeternae est, et non praeterit: ideoque in verbo tuo cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis, Nolite conformari huic saeculo; ut producat terra in fonte vitae animam viventem, in verbo tuo per Evangelistas tuos animam continentem, imitando imitatores Christi tui. Hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio viri ab amico est: Estote, inquit, sicut ego; quia et ego sicut vos (Galat. IV, 12). Ita erunt in anima viva  bestiae bonae in mansuetudine actionis. Mandasti enim, dicens: In mansuetudine opera tua perfice, et ab omni homine diligeris (Eccli. III, 19). Et pecora bona neque si manducaverint, abundantia; neque si non manducaverint, egentia: et serpentes boni, non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cavendum; et tantum explorantes temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea quae facta sunt, intellecta conspiciatur aeternitas (Rom. I, 20). Serviunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita vivunt et bona sunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal