CAPUT XVII. Congregentur aquae, etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid arida. Explicatur V\ 11: Germinet terra, etc.

20. Quis congregavit amaricantes in societatem unam? Idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia; quamvis innumerabili varietate curarum fluctuent. Quis, Domine, nisi tu qui dixisti ut congregarentur aquae in congregationem unam, et appareret arida, sitiens tibi? Quoniam tuum est et mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formaverunt (Psal. XCIV, 5); neque enim amaritudo voluntatum, sed congregatio aquarum vocatur mare. Tu enim coerces etiam malas cupiditates animarum, et figis limites quousque progredi sinantur, atque  ut in se comminuantur fluctus earum (Job. XXXVIII, 10, 11); atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.

21. At animas sitientes tibi, et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris, occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum , et te jubente Domino Deo suo germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus; diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem; quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subveniendum indigentibus, similiter opitulantes quemadmodum nobis vellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus, tanquam in herba seminali, sed etiam in protectione adjutorii, forti robore, sicut lignum fructiferum; id est, beneficum  ad eripiendum eum qui injuriam patitur, de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal