CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.

19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter, et scis incommutabiliter, et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter, et scientia tua est et vult incommutabiliter, et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur justum esse coram te, ut quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque anima mea tanquam terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6); quia sicut se illuminare de se non potest; ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal