CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.

16. Aut quis, nisi tu, Deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? Coelum enim plicabitur ut liber (Isai. XXIV, 4),  et nunc sicut pellis extenditur super nos (Psal. CIII, 2). Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, cum jam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent (Gen. III, 21). Unde sicut pellem extendisti firmamentum Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte, solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia quae subter sunt: quod cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem coelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras.

17. Videamus, Domine, coelos opera digitorum tuorum; disserena oculis nostris nubilum quo subtexisti eos. Ibi est testimonium tuum, sapientiam praestans parvulis (Psal. XVIII, 8). Perfice, Deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactentium. Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem (Psal. VIII, 4, 3), resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent confessionem, et lenirent cervicem meam jugo tuo, et invitarent colere te gratis. Intelligam ea, Pater bone; da mihi haec subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

18. Sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales, et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum, laudent te supercoelestes populi Angelorum tuorum, qui non opus habent suspicere  firmamentum hoc, et legendo cognoscere verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper (Matth. XVIII, 10), et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt, et nunquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum, nec plicatur liber eorum; quia tu ipse illis hoc es, et es in aeternum: quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod  firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam, temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. In coelo enim, Domine, misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes (Psal. XXXV, 6). Transeunt nubes, coelum autem manet. Transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam; Scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. Sed et coelum et terra transibunt; sermones autem tui non transibunt (Matth. XXIV, 35): quoniam et pellis plicabitur, et fenum super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet; verbum autem tuum manet in aeternum (Isai. XL, 6); quod nunc in aenigmate nubium et per speculum coeli (I Cor. XIII, 12), non sicuti est apparet nobis; quia et nos quamvis  Filio tuo dilecti simus, nondum apparuit quod erimus. Attendit per retia carnis, et blanditus est, et inflammavit, et cucurrimus post odorem ejus. Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis .

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal