- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.
15. Et ego dico: Deus meus, ubi es? Ecce ubi es . Respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis (Psal. XLI, 5). Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus; vel potius, sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino (Psal. XLII, 5, 6); lucerna pedibus tuis verbum ejus (Psal. CXVIII, 105). Spera et persevera, donec transeat nox mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cujus filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo (Rom. VIII, 10), donec aspiret dies, et removeantur umbrae (Cant. II, 17). Spera in Domino: mane astabo , et contemplabor; semper confitebor illi. Mane astabo, et videbo (Psal. V, 5) salutare vultus mei (Psal. XLII, 5), Deum meum qui vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis (Rom. VIII, 11); quia super interius nostrum tenebrosum et fluidum misericorditer superferebatur. Unde in hac peregrinatione pignus accepimus (II Cor. I, 22), ut jam simus lux (Ephes. V, 8), dum adhuc spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24), et filii lucis, et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 5), quod tamen fuimus. Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae, tu solus dividis, qui probas corda nostra, et vocas lucem diem, et tenebras noctem (Gen. I, 5). Quis enim nos discernit, nisi tu? quid autem habemus quod non accepimus a te (I Cor. IV, 7), ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam? (Rom. IX, 21.)