- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.
14. Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem (II Cor. V, 7). Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes (Rom. VIII, 24). Adhuc abyssus abyssum invocat, sed in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8). Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1), etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse; et quae retro oblitus, in ea quae ante sunt, extenditur (Philip. III, 13), et ingemiscit gravatus, et sitit anima ejus ad Deum vivum, quemadmodum cervus ad fontes aquarum, et dicit: Quando veniam? (Psal. XLI, 2, 3) habitaculum suum quod de coelo est, superindui cupiens (II Cor. V, 2), et invocat inferiorem abyssum, dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. XII, 2); et: Nolite pueri effici mentibus , sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20); et: O stulti Galatae, quis vos fascinavit? (Gal. III, 1.) Sed jam non in voce sua; in tua enim qui misisti Spiritum tuum de excelsis (Act. II, 2), per eum qui ascendit in altum (Psal. LXVII, 19), et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis impetus laetificaret civitatem tuam (Psal. XLV, 5). Illi enim suspirat sponsi amicus, habens jam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semetipso ingemiscens, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui (Rom. VIII, 23): illi suspirat, membrum est enim sponsae; et illi zelat, amicus est enim sponsi; illi zelat non sibi (Joan. III, 19), quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum (Psal. XLI, 8), cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro Unico tuo (II Cor. II, 3). Quae est illa speciei lux? Cum videbimus eum sicuti est (Joan. III, 2), et transierint lacrymae quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus? (Psal. XLI, 4.)