CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.

13. Procede in confessione, fides mea; dic Domine Deo tuo: Sancte, Sancte, Sancte, Domine Deus meus, in nomine tuo baptizati sumus, Pater et Fili et Spiritus sancte; in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus sancte; quia et apud nos in Christo suo  fecit Deus coelum et terram, spirituales et carnales Ecclesiae suae; et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur; quoniam pro iniquitate erudisti hominem (Psal. XXXVIII, 12), et judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Sed quia Spiritus tuus superferebatur super aquam (Gen. I, 2), non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux. Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 12). Poenitentiam agite, Fiat lux. Et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Jordanis, et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos (Psal. XLI, 7); et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te, et facta est lux. Et ecce fuimus aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal