CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.

22. Ita Domine, ita, oro te, oriatur sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem; oriatur de terra veritas, et justitia de coelo respiciat (Psal. LXXXIV, 12), et fiant in firmamento luminaria. Frangamus esurienti panem nostrum, et egenum sine tecto inducamus in domum nostram; nudum vestiamus, et domesticos seminis nostri non despiciamus. Quibus in terra natis fructibus, vide quia bonum est; et erumpat temporanea lux nostra (Isai. LVIII, 7, 8), et de ista inferiori fruge actionis in delicias contemplationis verbum vitae superius obtinentes, appareamus sicut luminaria in mundo, cohaerentes firmamento Scripturae tuae. Ibi enim nobiscum disputas, ut dividamus inter intelligibilia et sensibilia, tanquam inter diem et noctem, vel inter animas, alias intelligibilibus, alias sensibilibus deditas; ut jam non tu solus in abdito dijudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, dividas inter lucem et tenebras, sed etiam spirituales tui in eodem firmamento positi atque distincti, manifestata per orbem gratia tua luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et significent tempora: quia vetera transierunt, ecce facta sunt nova; et quia propior est nostra salus, quam cum credidimus (Rom. XIII, 11); et quia nox praecessit, dies autem appropinquavit; et quia benedicis coronam anni tui (Psal. LXIV, 2), mittens operarios  in messem tuam (Matth. IX, 38), in qua seminanda alii laboraverunt, mittens etiam in aliam sementem (Joan. IV, 38), cujus messis in fine est (Matth. XIII, 39). Ita das vota optanti , et benedicis annos justi; tu autem idem ipse es, et in annis tuis qui non deficiunt (Psal. CI, 28), horreum praeparas annis transeuntibus. Aeterno quippe consilio, propriis temporibus bona coelestia das super terram.

23. Quoniam quidem alii datur per Spiritum sermo sapientiae, tanquam luminare majus, propter eos qui perspicuae veritatis luce delectantur, tanquam in principio diei; alii autem sermo scientiae secundum eumdem spiritum, tanquam luminare minus; alii fides, alii donatio curationum, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alteri genera linguarum; et haec omnia tanquam stellae. Omnia enim haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, et faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem (I Cor. XII, 7, 11). Sermo autem scientiae qua continentur omnia sacramenta, quae variantur temporibus tanquam luna, et caeterae notitiae donorum quae deinceps tanquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae quo gaudet praedictus dies, tantum in principio  noctis sunt. His enim sunt necessaria,  quibus ille prudentissimus servus tuus non potuit loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III, 1), ille qui sapientiam loquitur inter perfectos (Ibid. II, 6). Animalis autem homo tanquam parvulus in Christo lactisque potator, donec roboretur ad solidum cibum, et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat desertam noctem suam, sed luce lunae stellarumque contentus sit. Haec nobiscum disputas, sapientissime Deus noster, in Libro tuo firmamento tuo; ut discernamus omnia contemplatione mirabili, quamvis adhuc in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal