CAPUT XIV. Scripturae profunditas.

17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Odi hostes ejus vehementer. O si occidas eos de gladio  bis acuto, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: Non, inquiunt, hoc voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus. Quibus ego, te arbitro, Deus, omnium nostrorum , ita respondeo.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal