CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.

16. Hoc interim sentio, Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam, In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 1), neque commemorantem quoto die feceris haec. Sic interim sentio, propter illud coelum coeli, coelum intellectuale,  ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum; sed et toto, in manifestatione , facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): non modo hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum: et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo haec primitus formatum et penitus informe; illud, coelum, sed coelum coeli; hoc vero, terram, sed terram invisibilem et incompositam: propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, In principio fecit Deus coelum et terram. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum coelum; insinuat de quo coelo prius sine diebus sermo locutus sit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal