- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare.
18. Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam ejus substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et semper velle omnia quae vult; non iterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod prius volebat: quia talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aeternus est. Item quod mihi dicit in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum praeterierint: omnis porro intentio quae ita variatur, mutabilis est: et omne mutabile aeternum non est: Deus autem noster aeternus est. Haec colligo atque conjungo, et invenio Deum meum, Deum aeternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientiam ejus transitorium aliquid pati.
19. Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista? Non, inquiunt. Quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est? Neque hoc negamus, inquiunt. Quid igitur? an illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohaerentem Deo vero et vere aeterno, ut quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat ac defluat, sed in ejus solius veracissima contemplatione requiescat? Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei; et ideo non declinat a te, nec ad se. Haec est domus Dei non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum . Statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 6). Nec tamen tibi Deo coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.
20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, prior quippe omnium creata est sapientia (Eccli. I, 4); nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia, et in quo Principio fecisti coelum et terram; sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est: dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur, tantum inter sapientiam quae creat et istam quae creata est; sicut inter justitiam justificantem, et justitiam quae justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae quae sursum est, et libera est (Galat. IV, 26) et aeterna in coelis, (quibus coelis, nisi qui te laudant coeli coelorum (Psal. CXLVIII, 4); quia hoc est et coelum coeli Domino?); etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est; ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.
21. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non idipsum. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur; inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae Domini mei fabricatoris et possessoris tui (Psal. XXV, 8)! Tibi suspiret peregrinatio mea; et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erravi sicut ovis perdita (Psal. CXVII, 176); sed in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi (Luc. XV, 5).
22. Quid dicitis mihi quos alloquebar, contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Estne ista domus Dei, non quidem Deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in coelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenietis? supergreditur enim omnem distentionem, et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est (Psal. LXII, 28). Est, inquiunt. Quid igitur ex iis quae clamavit cor meum ad Deum meum, cum audiret interius vocem laudis ejus, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? Ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. Hoc quoque, aiunt, non negamus.