CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.

29. Premebam oculos ejus, et confluebat in praecordia mea moestitudo ingens, et transfluebat in lacrymas; ibidemque oculi mei violento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine valde male mihi erat. Tum vero ubi efflavit extremum spiritum , puer Adeodatus exclamavit in planctum, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. Hoc modo etiam meum quiddam puerile quod labebatur in fletus juvenili voce cordis, coercebatur et tacebat. Neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrymosis gemitibusque celebrare ; quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium, aut quasi omnimodo exstinctio. At illa nec misere moriebatur, nec omnino moriebatur. Hoc et documentis morum ejus, et fide non ficta, rationibusque certis tenebamus.

30. Quid ergo erat quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus recens? Gratulabar quidem testimonio ejus, quod in ea ipsa ultima aegritudine, obsequiis meis interblandiens, appellabat me pium, et commemorabat grandi dilectionis affectu nunquam se audisse ex ore meo jaculatum in se durum aut contumeliosum sonum . Sed tamen quid tale, Deus meus, qui fecisti nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi, et servitus ab illa mihi? Quoniam itaque deserebar tam magno ejus solatio, sauciabatur anima mea, et quasi dilaniabatur vita, quae una facta erat ex mea et illius.

31. Cohibito ergo a fletu illo puero, Psalterium arripuit Evodius, et cantare coepit psalmum; cui respondebamus omnis domus: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C. 1). Audito autem quid ageretur, convenerunt multi fratres ac religiosae feminae; et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte ubi decenter poteram, cum eis qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento veritatis mitigabam cruciatum tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus, et sine sensu doloris  me esse arbitrantibus. At ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiem affectus mei, et constringebam fluxum moeroris, cedebatque mihi paululum; rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrymarum, nec usque ad vultus mutationem, sed ego sciebam quid corde premerem. Et quia mihi vehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum, et duplici tristitia macerabar.

32. Cum ecce corpus elatum est , imus, redimus sine lacrymis. Nam neque in eis precibus quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulcrum posito cadavere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis precibus ego flevi: sed toto die graviter in occulto moestus eram, et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas; credo, commendans memoriae meae, vel hoc uno documento, omnis consuetudinis vinculum, etiam adversus mentem quae jam non fallaci verbo pascitur . Visum etiam mihi est ut irem lavatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci βαλανεῖον dixerint, quod anxietatera pellat ex animo. Ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, Pater orphanorum, quoniam lavi, et talis eram qualis priusquam lavissem. Neque enim exsudavit de corde meo moeroris amaritudo. Deinde dormivi et evigilavi, et non parva ex parte mitigatum inveni dolorem meum; atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum veridicos versus Ambrosii tui; tu es enim Deus, creator omnium, Polique rector, vestiens Diem decoro lumine, Noctem sopora  gratia: Artus solutos ut quies Reddat laboris usui, Mentesque fessas allevet, Luctusque solvat anxios.

33. Atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conversationemque ejus piam in te, et sancte  in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum; et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. Et dimisi lacrymas quas continebam, ut effluerent quantum vellent, substernens eas cordi meo; et requievit in eis , quoniam ibi erant aures tuae, non cujusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. Et nunc, Domine, confiteor tibi in litteris. Legat qui volet, et interpretetur ut volet, et si peccatum invenerit, flevisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleverat ut oculis tuis viverem, non irrideat; sed potius, si est  grandi charitate, pro peccatis meis fleat ipse ad te Patrem omnium fratrum Christi tui.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal