- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.
27. Ad haec ei quid responderim, non satis recolo. Cum interea vix intra quinque dies, aut non multo amplius decubuit febribus. Et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est, et paululum subtracta a praesentibus. Nos concurrimus, sed cito reddita est sensui, et aspexit astantes me et fratrem meum, et ait nobis quasi quaerenti similis: Ubi eram? Deinde nos intuens moerore attonitos: Ponetis hic, inquit, matrem vestram? Ego silebam, et fletum frenabam. Frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi tanquam felicius optaret. Quo audito, illa vultu anxio reverberans eum oculis quod talia saperet, atque inde me intuens: Vide, ait, quid dicit. Et mox ambobus: Ponite, inquit, hoc corpus ubicumque; nihil vos ejus cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei ubi fueritis. Cumque hanc sententiam verbis quibus poterat explicasset, conticuit; et ingravescente morbo exercebatur.
28. Ego vero cogitans dona tua, Deus invisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proveniunt inde fruges admirabiles; gaudebam et gratias agebam tibi, recolens quod noveram, quanta cura semper aestuasset de sepulcro quod sibi providerat et praeparaverat juxta corpus viri sui. Quia enim valde concorditer vixerant, id etiam volebat, ut est animus humanus minus capax divinorum, adjungi ad illam felicitatem, et commemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut conjuncta terra amborum conjugum terra tegeretur. Quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in ejus corde non esse, nesciebam, et laetabar admirans quod sic mihi aperuisset ; quanquam et in illo sermone nostro ad fenestram cum dixit, Jam quid hic facio? non apparuit desiderare in patria mori. Audivi etiam postea, quod jam cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia colloquebatur quodam die de contemptu vitae hujus et bono mortis, ubi ipse non aderam; illisque stupentibus virtutem feminae, quam tu dederas ei, quaerentibusque utrum non formidaret tam longe a sua civitate corpus relinquere: Nihil, inquit, longe est Deo; neque timendum est ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet. Ergo die nono aegritudinis suae, quinquagesimo et sexto anno aetatis suae, trigesimo et tertio aetatis meae , anima illa religiosa et pia corpore soluta est.